Mercator — Plautus
1 Charinvs Duas res simul nunc agere decretumst mihi: et argumentum et meos amores eloquar. non ego item facio ut alios in comoediis vi vidi amoris facere, qui aut nocti aut die aut soli aut lunae miserias narrant suas: quos pol ego credo húmanas querimonias non tanti facere, quid velint quid non velint; vobis narrabo potius meas nunc miserias. graece haec vocatur Emporos Philemonis, eadem Latine Mercator Macci Titi. pater ad mercatum hinc me meus misit Rhodum; biennium iam factum est, postquam abii domo. ibi amare occepi forma eximia mulierem. sed ea ut sim implicitus dicam, si operaest auribus atque advortendum ad animum adest benignitas. et hoc parum hercle more amatorum institi: †per mea per conatus sum uos sumque inde exilico. nam amorem haec cuncta vitia sectari solent, cura aegritudo nimiaque elegantia, multiloquium: parumlóquium hoc ideo fit quia, quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui, tam amator profert saepe advorso tempore; hoc pauciloquium rursum idcirco praedico, quia nullus umquam amator adeost callide facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui. nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet: eodém quo amorem Venus mi hoc legavit die. illuc revorti certumst, conata eloquar. principio ut ex ephebis aetate exii atque animus studio amotus puerilist meus, amare valide coepi hinc meretricem: ilico res exulatum ad illam clám abibat patris. leno importunus, dominus eius mulieris, vi summa ut quicque poterat rapiebat domum. obiurigare pater haec noctes et dies, perfidiam, iniustitiam lenonum expromere; lacerari valide suam rem, illius augerier. summo haec clamore; interdum mussans conloqui: abnuere, negitare adeo me natum suom. conclamitare tota urbe et praedicere, omnes tenerent mutuitanti credere. amorem multos inlexe in dispendium: intemperantem, non modestum, iniurium trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo; ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma omnis labores invenisset perferens, in amoribus diffunditari ac didier. convicium tot me annos iam se pascere; quod nisi puderet, ne luberet vivere. sese extemplo ex ephebis postquam excesserit, non, ut ego, amori neque desidiae in otio operam dedisse, neque potestatem sibi fuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre: multo opere immundo rustico se exercitum, neque nisi quinto anno quoque †positum visere urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum, rus rusum confestim exigi solitum a patre. ibi multo primum sese familiarium laboravisse, quom haec pater sibi diceret: tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis, tibi denique iste pariet laetitiam labos. postquam recesset vita patrio corpore, agrum se vendidisse atque ea pecunia navem, metretas quae trecentas tolleret, parasse atque ea se mercis mercatum undique, adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona; me idem decere, si ut deceret me forem. ego mé ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut ánimum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit: amorem missum facere me, dum illi obsequar. agit grátias mi atque ingenium adlaudat meum; sed mea promissa non neglexit persequi. aedificat navem cercurum et mercis emit, parata navi imponit, praeterea mihi talentum argenti ipsus sua adnumerat manu; servom una mittit, qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat, quasi uti mihi foret custos. his sic confectis navem solvimus. Rhodum venimus, ubi quas merces vexeram omnis ut volui vendidi ex sententia. lucrum ingens facio praeterquam mihi meus pater dedit aestimatas merces: ita peculium conficio grande. sed dum in portu illi ambulo, hospes me quidam adgnovit, ad cenam vocat. venio, decumbo acceptus hilare atque ampliter. discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit mulier, qua mulier alia nullast pulchrior; ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit. vosmet videte quam mihi valde placuerit: postridie hospitem adeo, oro ut vendat mihi, dico eius pro méritis gratum me et munem fore. quid verbis opus est? emi, átque advexi heri. eam me ádvexisse nolo resciscat pater. modo eam reliqui ad portum in navi et servolum. sed quid currentem servom a portu conspicor, quem navi abire vetui? timeo quid siet. Acanthio Ex súmmis opibus víribusque usque éxperire, nítere, erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio, abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris. simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum), simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito, detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast: cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere. ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis: et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via. Charinvs Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi? curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet. Acanthio Nugas ago. quam restito, tam maxime res in periclo vortitur. Charinvs Mali nescio quid nuntiat. Acanthio Genua hunc cursorem deserunt; perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia, perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem. Charinvs Acanthio numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent. domin án foris dicam esse erum Charinum? Charinvs Ego animi pendeo. quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar. Acanthio Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas? áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris? num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur? Charinvs Ecce me, Acanthio, quem quaeris. Acanthio Nusquamst disciplina ignavior. Charinvs Quae té malae res ágitant? Acanthio Multae, ere, te átque me. Charinvs Quid ést negoti? Acanthio Périimus. Charinvs Principium id inimicis dato. Acanthio At tibi sortito id optigit. Charinvs Loquere íd negoti quidquid est. Acanthio Placide, volo adquiescere. tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem. Charinvs Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris. Acanthio At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit. Charinvs Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem. Acanthi