Pro M. Fonteio — Cicero
PRO M. FONTEIO ORATIO o portuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? nam ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam latam te quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse; hunc omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico secutos. quid accusas, quid reprendis? nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum existimare utrum ipse erret an vos in errorem inducere velit. quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur. reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt. laudas illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae. nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes a d diversam v e te ris aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere sunt institutae. nam cum publicanis qui Africam, qui Aquileiense por torium cite nemo , nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M. Fonteio nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur detraxisse dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur. atqui homines , si qui in hoc genere quaestionis accusati sunt , reprehensos videmus primum testibus; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam dederit non aut induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia testes deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent. fac omnis amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa tamen ac ratio litterarum confectioque tabularum habet hanc vim ut ex acceptis et datis quidquid fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat. acceptas populo Romano pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque magnas aut solverunt aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe nihil potest esse detractum. sin aliquid domum tulerunt, ex eorum arca, e ra deorum hominumque fidem! testis non invenitur in ducentiens et triciens sestertio! quam multorum hominum? sescentorum amplius. quibus in terris gestum negotium est? illo , illo, inquam, loco quem videtis. extra ordinemne pecunia est data? immo vero nummus nu l lus sine litteris multis commotus est. quae est igitur i st a accusatio, quae f acilius possit A l pis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur, alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur? duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad mu l tos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis sunt , nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur . Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam cives vi dissiderent, non iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinquagesima est? frumenti maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia. Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum esse arbitrabuntur . Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse. hoc praetore oppressam esse aere alieno Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum factas esse dicunt? a Gallis? nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in Gallia. cur eorum verba non audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? insector ultro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et flagito testis. plus ego in hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis. audaciter hoc dico, iudices, non temere confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur. videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere. Vnae tabulae proferantur, in quibus vestigium sit aliquod quod significet pecuniam M. Fonteio datam, unum ex tot negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producant ; vere accusatum esse concedam. pro di immortales! quae haec est causa, quae defensio? provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt. est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis populi Romani praemiis compensarunt ; est praeterea maximus numerus civium Romanorum atque equitum , hominum honestissimorum. huic provinciae quae ex hac generum varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proxime fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati deceder