Ex Ponto — Ovid
Ex Ponto Poem 1 Naso Tomitanae iam non novus incola terrae hoc tibi de Getico litore mittit opus. si vacat, hospitio peregrinos. Brute, libellos excipe, dumque aliquo, quolibet abde loco. publica non audent intra monimenta venire, ne suus hoc illis clauserit auctor iter. a! quotiens dixi ‘certe nil turpe docetis: ite, patet castis versibus ille locus! non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere sub Lare privato tutius esse putant, quaeris ubi hos possis nullo componere laeso? qua steterant Artes, pars vacat illa tibi. Quid veniant, novitate roges fortasse sub ipsa. accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor. invenies, quamvis non est miserabilis index, non minus hoc illo triste, quod ante dedi. rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit non occultato nomine missa docet. nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis, Musaque ad invitos officiosa venit. quicquid id est, adiunge meis. nihil impedit ortos exule servatis legibus urbe frui. quod metuas non est. Antoni scripta leguntur, doctus et in promptu scrinia Brutus habet. nec me nominibus furiosus confero tantis: saeva deos contra non tamen arma tuli. denique Caesareo, quod non desiderat ipse, non caret e nostris ullus honore liber, si dubitas de me, laudes admitte deorum, et carmen dempto nomine sume meum. adiuvat in bello pacatae ramus olivae : proderit auctorem pacis habere nihil? eum foret Aeneae cervix subiecta parenti, dicitur ipsa viro flamma dedisse viam: fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? at patriae pater hic, ipsius ille fuit. ecquis ita est audax, ut limine cogat abire iactantem Pharia tinnula sistra manu? ante deum Matrem cornu tibicen adunco cum canit, exiguae quis stipis aera negat? scimus ab imperio fieri nil tale Dianae : unde tamen vivat, vaticinator habet, ipsa movent animos superorum numina nostros, turpe nec est tali credulitate capi. en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi gentis Iuleae nomina sancta fero. vaticinor moneoque. locum date sacra ferenti! non mihi, sed magno noscitur ille deo. nec quia vel merui vel sensi principis iram, a nobis ipsum nolle putate coli. vidi ego linigerae numen violasse fatentem Isidis Isiacos ante sedere focos, alter, ob huic similem privatus lumine culpam, clamabat media se meruisse via. talia caelestes fieri praeconia gaudent, ut sua quid valeant numina teste probent. saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt, eum bene peccati paenituisse vident. paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli, paenitet, et facto torqueor ipse meo. cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori; estque pati poenam, quam meruisse, minus, ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse, poena potest demi, culpa perennis erit. mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul: ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent. nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet, quique dolet, citius quam dolor ipse, cadet. hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent, forsitan exigua dignus habebor ope, inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu. plus isto, duri, si precer, oris ero.’ Poem 2 Maxime, qui tanti mensuram nominis imples, et geminas animi nobilitate genus, qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti, non omnes Fabios abstulit una dies, forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, quisque loquar tecum, certior esse velis, ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lecto durus et aversa cetera mente legas. videris. audebo tibi me scripsisse fateri qui, cum me poena dignum graviore fuisse confitear, possum vix graviora pati. hostibus in mediis interque pericula versor, tamquam cum patria pax sit adempta mihi: qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, omnia vipereo spicula felle linunt. his eques instructus perterrita moenia lustrat more lupi clausas circumeuntis oves: et semel intentus nervo levis arcus equino vincula semper habens inresoluta manet. tecta rigent fixis veluti velata sagittis, portaque vix firma summovet arma sera. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, et quod iners hiemi continuatur hiems. hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis eumque meo fato quarta fatigat hiems, fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis: et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis! vos quoque felices, quarum clamantia fratrem cortice velavit populus ora novo! ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum: ille ego sum, frustra qui lapis esse velim. ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris, amittet vires ipsa Medusa suas. vivimus ut numquam sensu careamus amaro, et gravior longa fit mea poena mora. sic inconsumptum Tityi semperque renascens non perit, ut possit saepe perire, iecur. at, puto, cum requies medicinaque publica curae somnus adest, solitis nox venit orba malis, somnia me terrent veros imitantia casus, et vigilant sensus in mea damna mei. aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas, aut dare captivas ad fera vincla manus, aut ubi decipior melioris imagine somni, aspicio patriae tecta relicta meae. et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici, et modo cum cara coniuge multa loquor. sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas, peior ab admonitu fit status iste boni. sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari. cum video quam sint mea fata tenacia, frangor, spesque levis magno victa timore cadit, nec tamen ulterius quicquam sperove precorve, quam male mutato posse carere loco. aut h