The City of God / 神の国 — Augustine of Hippo
Prologus DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI AC SUSCIPIENDO FILIO FIRMO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM Libros De ciuitate Dei quos a me studiosissime flagitasti etiam mihi relectos sicut promiseram misi, quod ut fieret, adiuuante quidem deo, filius meus germanus tuus Cyprianus uere sic institit quemadmodum mihi ut instaretur uolebam. Quaterniones sunt XXII quos in unum corpus redigere multum est. Et si duos uis codices fieri, ita diuidendi sunt ut decem libros habeat unus, alius duodecim. Decem quippe illis uanitates refutatae sunt impiorum, reliquis autem demonstrata atque defensa est nostra religio, quamuis et in illis hoc factum sit ubi oportunius fuit et in istis illud. Si autem corpora malueris esse plura quam duo, iam quinque oportet codices facias, quorum primus contineat quinque libros priores quibus aduersus eos est disputatum qui felicitati uitae huius non plane deorum sed daemoniorum cultum prodesse contendunt, secundus sequentes alios quinque qui uel tales uel qualescumque plurimos deos propter uitam quae post mortem futura est per sacra et sacrificia colendos putant. Iam tres alii codices qui sequuntur quaternos libros habere debebunt. Sic enim a nobis pars eadem distributa est ut quatuor ostenderent exortum illius ciuitatis totidemque procursum siue dicere maluimus excursum, quatuor uero ultimi debitos fines. Si ut fuisti diligens ad habendos hos libros ita fueris ad legendos, quantum adiuuent experimento potius tuo quam mea promissione cognosces. Quos tamen nostri fratres ibi apud Carthaginem ad hoc opus pertinentes quod est De ciuitate Dei nondum habent, rogo at petentibus ad describendum dignanter libenterque concedas. Non enim multis dabis sed uix uni uel duobus et ipsi iam ceteris dabunt. Amicis uero tuis siue in populo christiano se desiderent instrui, siue qualibet superstitione teneantur unde uidebuntur posse per hunc nostrum laborem dei gratia liberari, quomodo impertias ipse uideris. Ego scriptis meis, si dominus uoluerit, crebro curabo requirere quantum accesseris in legendo. Non te autem latet ut eruditum uirum quantum adiuuet ad cognoscendum quod legitur repetitio lectionis. Aut enim nulla aut certe minima est intelligendi difficultas ubi est legendi facilitas, quae tanto maior fit quanto magis iteratur, ut assiduitate [maturescat quod indiligentia] fuerat inmaturum. Domine eximie meritoque honorabilis ac suscipiende fili Firme, ad eos sane libros quos De academicis recenti nostra conuersatione conscripsi, quoniam eximietati tuae prioribus ad me litteris innotuisse monstrasti, quomodo perueneris quaeso rescribas. Quantum autem collegerit uiginti duorum librorum conscriptio missus breuiculus indicabit. Liber I [Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc temporum cursu, cum inter impios peregrinatur ex fide uiuens, siue in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc expectat per patientiam, quoadusque iustitia conuertatur in iudicium, deinceps adeptura per excellentiam uictoria ultima et pace perfecta, hoc opere instituto et mea ad te promissione debito defendere aduersus eos, qui conditori eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi, magnum opus et arduum, sed Deus adiutor noster est. Nam scio quibus uiribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit uirtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia non humano usurpata fastu, sed diuina gratia donata celsitudo transcendat. Rex enim et conditor ciuitatis huius, de qua loqui instituimus, in scriptura populi sui sententiam diuinae legis aperuit, qua dictum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hoc uero, quod Dei est, superbae quoque animae spiritus inflatus adfectat amatque sibi in laudibus dici: Parcere subiectis et debellare superbos. Vnde etiam de terrena ciuitate, quae cum dominari adpetit, etsi populi seruiant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetereundum silentio quidquid dicere suscepti huius operis ratio postulat si facultas datur. [I] Ex hac namque existunt inimici, aduersus quos defendenda est Dei ciuitas, quorum tamen multi correcto impietatis errore ciues in ea fiunt satis idonei; multi uero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis redemptoris eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas non mouerent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis uitam, de qua superbiunt, inuenirent. An non etiam illi Romani Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbari pepercerunt? Testantur hoc martyrum loca et basilicae apostolorum, quae in illa uastatione Vrbis ad se confugientes suos alienosque receperunt. Huc usque cruentus saeuiebat inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo ducebantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces atque hostili more saeuientes posteaquam ad loca illa ueniebant, ubi fuerat interdictum quod alibi belli iure licuisset, et tota feriendi refrenabatur inmanitas et captiuandi cupiditas frangebatur. Sic euaserunt multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt et mala, quae illa ciuitas pertulit, Christo inputant; bona uero, quae in eos ut uiuerent propter Christi nonorem facta sunt, non inputant Christo nostro, sed fato suo, cum potius deberent, si quid recti saperent, illa, quae ab hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi prouidentiae diuinae tribuere, quae solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere itemque uitam mortalium iustam atque laudabilem talibus adflictionibus exercere probatamque uel in meliora transferre uel in his adhuc terris propter usus alios detinere; illud uero, quod eis uel ubicumque propter Christi nomen uel in locis Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore misericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bellorum morem truculenti barbari pepercerunt, hoc tribuere temporibus Christianis, hinc Deo agere gratias, hinc ad eius nomen ueraciter currere, ut