Paradoxa stoicorum ad M. Brutum — Cicero
intro Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur; quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum: minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit. sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur. quod cum ita putarem, feci etiam audacius quam ille ipse, de quo loquor: Cato enim dum taxat de magnitudine animi, de continentia, de morte, de omni laude virtutis, de dis inmortalibus, de caritate patriae Stoice solet oratoriis ornamentis adhibitis dicere; ego tibi illa ipsa, quae vix in gymnasiis et in otio Stoici probant, ludens conieci in communis locos. quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium , temptare volui possentne proferri in lucem et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista para/doca quae appellant maxime videntur esse Socratica longeque verissima. accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis qetikw=s , ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus. hoc tamen opus in acceptum ut referas nihil postulo; non enim est tale, ut in arce poni possit, quasi Minerva illa Phidiae, sed tamen, ut ex eadem officina exisse adpareat. Paradoxon I Paradoxon I o(/ti mo/non to\ kalo\n a)gaqo/n. vereor ne cui vestrum ex Socraticorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio; dicam quod sentio tamen et dicam brevius quam res tanta dici potest. numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent; neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu. in quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et conmutabilia verbo bona putaverunt appellanda, cum re ac factis longe aliter iudicavissent. potestne bonum cuiquam malo esse aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? atqui ista omnia talia videmus, ut et inprobi habeant et absint probis. quam ob rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera ratio valebit quam volgi opinio; neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret, ego vero inquit facio; nam omnia mecum porto mea. ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam bona. quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? si, quod recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum opinor bonum. sed haec videri possunt odiosiora, cum lentius disputantur: vita atque factis inlustrata sunt summorum virorum ; quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates? ponite ante oculos unum quemque . voltis a Romulo? voltis post liberam civitatem ab iis ipsis, qui liberaverunt? quibus tandem Romulus gradibus escendit in caelum? iisne, quae isti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? quid? a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur? omitto reliquos; sunt enim omnes pares inter se praeter Superbum. Brutum si qui roget, quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios, quid spectaverint, quid secuti sint: num quis exsistat, cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse videatur? quae res ad necem Porsennae C. Mucium inpulit sine ulla spe salutis suae? quae vis Coclitem contra omnis hostium copias tenuit in ponte solum? quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas hostium copias? quid continentia C. Fabricii, quid tenuitas victus M'. Curii sequebatur? quid duo propugnacula belli Punici, Cn. et P. Scipiones, qui Karthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt? quid Africanus maior? quid minor? quid inter horum aetates interiectus Cato? quid innumerabiles alii? - nam domesticis exemplis abundamus -: cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi quod laudabile esse et praeclarum videretur? veniant igitur isti inrisores huius orationis ac sententiae, et iam vel ipsi iudicent, utrum se horum alicuius, qui marmoreis tectis ebore et auro fulgentibus, qui signis, qui tabulis, qui caelato auro et argento, qui Corinthiis operibus abundant, an C. Fabricii, qui nihil habuit eorum, nihil habere voluit, similis malint? atque haec quidem, quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci solent ut in bonis rebus esse negent; illud arte tenent accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum: quae quidem mihi vox pecudum videt