95ヶ条の論題 — Martin Luther
Amore et studio elucidandae veritatis haec subscripta disputabuntur Wittenbergae, Praesidente R. P. Martino Luther, Artium et S. Theologiae Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare petit, ut qui non possunt verbis praesentes nobiscum disceptare, agant id literis absentes. In nomine domini nostri Iesu Christi. Amen. 1. Dominus et Magister noster Iesus Christus, dicendo poenitentiam agite etc. omnem vitam fidelium poenitentiam esse voluit. 2. Quod verbum de poenitentia sacramentali (.i. confessionis et satisfactionis, quae sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi. 3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes. 4. Manet itaque poena, donec manet odium sui (.i. poenitentia vera intus), scilicet usque ad introitum regni caelorum. 5. Papa non vult nec potest ullas poenas remittere: praeter eas, quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit. 6. Papa non potest remittere ullam culpam, nisi declarando et approbando remissam a deo. Aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret. 7. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario. 8. Canones poenitentiales solum viventibus sunt impositi: nihilque morituris, secundum eosdem debet imponi. 9. Inde bene nobis facit spiritus sanctus in Papa: excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis. 10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris poenitentias canonicas in purgatorium reservant. 11. Zizania illa de mutanda poena Canonica in poenam purgatorii, videntur certe dormientibus Episcopis seminata. 12. Olim poenae canonicae non post, sed ante absolutionem imponebantur, tanquam tentamenta verae contritionis. 13. Morituri, per mortem omnia solvunt, et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure earum relaxationem. 14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri, necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa. 15. Hic timor et horror, satis est, se solo (ut alia taceam) facere poenam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori. 16. Videntur infernus, purgaturium, caelum differre: sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt. 17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minui horrorem, ita augeri charitatem. 18. Nec probatum videtur ullis, aut rationibus, aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augendae charitatis. 19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certae et securae, saltem omnes, licet nos certissimi simus. 20. Igitur Papa per remissionem plenariam omnium poenarum, non simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum. 21. Errant itaque indulgentiarum praedicatores ii, qui dicunt per Papae indulgentias, hominem ab omni poena solvi et salvari. 22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent secundum Canones solvere. 23. Si remissio ulla omnium omnino poenarum potest alicui dari; certum est eam non nisi perfectissimis .i. paucissimis, dari. 24. Falli ob id necesse est, maiorem partem populi: per indifferentem illam et magnificam poenae solutae promissionem. 25. Qualem potestatem habet Papa in purgatorium generaliter talem habet quilibet Episcopus et curatus in sua diocesi, et parochia specialiter. 26. Optime facit Papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii, dat animabus remissionem. 27. Hominem praedicant, qui statim, ut iactus nummus in cistam tinnierit, evolare dicunt animam. 28. Certum est, nummo in cistam tinniente, augeri quaestum et avariciam posse: suffragium autem ecclesiae est in arbitrio dei solius. 29. Quis scit si omnes animae in purgatorio velint redimi, sicut de sancto Severino et paschali factum narratur. 30. Nullus securus est de veritate suae contritionis, multo minus de consecutione plenarie remissionis. 31. Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, i. e. rarissimus. 32. Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese credunt de sua salute. 33. Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape donum esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo. 34. Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas. 35. Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria contritio. 36. Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa etiam sine literis veniarum sibi debitam. 37. Quilibet versus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis veniarum a deo sibi datam. 38. Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine. 39. Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo. 40. Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione. 41. Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis. 42. Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordie. 43. Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit quam si venias redimeret. 44. Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena liberior. 45. Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et neglecto eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed indignationem dei sibi vendicat. 46. Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter venias effundere. 47. Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non precepta. 48. Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis opta