魔女に与える鉄槌 — Heinrich Kramer
MALLEVS MALEFICARVM IN TRES DIVISVS PARTES, In quibus Concurrentia ad maleficia, Maleficiorum effectus, Remedia aduersus maleficia, Et modus denique procedendi, ac puniendi Maleficos abundè continetur, præcipuè autem omnibus Inquisitoribus, & diuini verbi Concionatoribus vtilis, ac necessarius. Auctore IACOBO SPRENGERO Ordinis Prædicatorum, olim Inquisitore. His nunc primùm adiecimus, M. Bernhardi Basin opusculum de artibus magicis, ac Magorum, maleficijs. ITEM. D. Vlrici Molitoris Constantiensis, de Lamijs & Pythonicis mulieribus Dialogum. ITEM. D. Ioannis de Gerson. olim Cancellarij Parisiensis, de probatione Spirituum, libellum. ITEM. D. Thomæ Murner ordinis Minorum, libellum, de Pythonico contractu. Omnia summo studio illustrata, & multis mendis recens vindicata. Cum Indice Quæstionum & Rerum memorabilium copioso. FRANCOFVRTI AD MOENVM, apud Nicolaum Bassæum. M. D. LXXX. REVERENDO, PIETATE, ERVDITIONE ET MORVM INTEGRITAte conspicuo Patri, Ioanni Mintzenbergio, insignis Monasterij Fratrum Carmelitarum Francofurti ad Mœnum Priori vigilantißimo, Domino & amico suo colendo. I Ngentes ac immortales habendas esse gratias ijs, qui opus antiquioribus elaboratum temporibus restituunt, & certam rationem, quæ neminem vnquam frustrari falleréve solet reuocant : Sic & ijs qui autores longo tempore probatos restituere fatagunt, nemo est qui absque minus sani iudicij nota ambigere possit. Quod sanè hominum genus, vt vnicè semper sum exosculatus, ita abominor eos, qui superiorum ætatum classicos scriptores (quos vt potè homines, quædam latere, quædam data quoque opera ipsi pręterire potuerunt) editis voluminibus temerè & sæpenumero absque iusta causa criminãtur & impetunt. Siquidem ipsi hoc vnum studere (mihi quidem) videntur, vt alijs, ijsque bonis & bonorum autoribus neglectis, ipsi soli magnifiant, legantur & sapere credantur. Perspicaces scilicet & oculati homines, qui nunquam non vigilent, cunctaque soli diligenter explorẽt, vt nihil eos fugiat, & nusquam oculi caligent, cùm interim quandoque bonus dormitet Homerus. Eos sanè magno cum supercilio legislatorum more, pronunciare audias, Mallei Maleficarum autorem nihili faciendum, quòd pauca quædam, quæ nullo satis tuto ac stabili fundamento nitantur, doceat, & propterea studiosorũ manibus excutiendum. Quos tamen, quamuis non per omnia reprehendam, (nec enim quicquã mihi arrogare soleo) statuo tamen nihilominus, omnes tot ætatum homines haudquaquam cæcutijsse, adeóve insulsos fuisse, vt nullius frugi autores magnifaciẽdos, ac plerique recentiores, & ipsi propè melioris notæ, eos magno nec illaudabili conatu, sibi insequendos esse ducerent : Imò potius cum Plinio Iuniore, nullum librum esse tàm malum, quin aliqua ex parte prodesse possit, nec vllum censeo esse tàm triuialem aut gregarium scriptorem, qui interdum benè non doceat, cùm olitor sæpè (quod vulgò dicitur) sit verba opportuna locutus. Verùm omissis cæteris de Mallei Maleficarũ autore Iacobo Sprengero, cui te, vir Reuerende, patronum eligimus, id nos sentiendum arbitramur, quod anteà multi præclari viri senserunt, talem esse qui manibus studiosorum versari mereatur. Sed ecquid, quæso, habet Tractatus de Maleficis, quod non insignem autorem sapiat? Quid pars de maleficiorum remedijs & cura continet, vt reliqua taceam, libellus certè adeò doctus, atque ex intimo Philosophię penu depromptus, experientia ipsa suffragante, vt nihil ferè desiderari videatur. Id ipsum, ni fallor, de hoc autore quem nũc repurgatum edimus, quiuis nõ malè sanus iudicabit, modò nostram operam, quam in edendo insumpsimus, non improbauerit. Cæterùm, dum operam amicis, plusculum nobis tribuentibus, dedi : quàm benè quod postulabant, præstiterim nescio: id certè citra arrogãtiam dicere possum, me pro viribus elaborasse, quatenus per exemplar quod vnicum habere potui, atque id valdè mendosum, licuit, autorem deprauatũ pristino nitori restituerẽ. Si effeci quod optaui, gaudeo: sin minus, vt meum conatum in magnis occupationibus, vitæque statu haud satis tranquillo, saltem boni consulant probi viri, qui labores ob Reipub. literariæ commodum susceptos laudare solent, peroptarim. Verùm enimuerò, quicquid sit quod præstitimus, id omne tibi, vir Reuerende, nuncupamus, atque ad tuos postes appendimus. Quod vt facerem amicorũ quorundam flagitationes, id vltrò cogitantem incitarunt, & currenti quasi calcar addiderunt. Et quare hæsitandum mihi etat hęc tibi dedicare, quem vnicè quodãmodò nostræ arti, (vtpotè liberalium artium præceptis mirum in modum imbutum) fauere & fouere omnes norunt? Malleus etiam Maleficarum vel nemine, nedum vllo commendante, amicè sit excipiendus. Namque vt vino vendibili suspensa hedera nihil opus esse passim Prouerbio iactatur: ita nec autor ille sua laude ac gratia ornatissimus, apud virum humanissimum, & studia obnixè colentem & liberaliter habentem, aliena prædicatione egere videtur: vt eam quoque ob rem, si, quem tibi iam offero atque consecro, nullis præcõijs nostris, de more multorũ, locuples atque onustus accedat, minus sim reprehẽdendus. Deindè hic noster Malleus Maleficarum aliundè quàm abste, patrocinium sibi implorare minimè potuit. Nã si is, qui primus opus hoc conscripsit, Monasticæ vitæ Prępositus fuerit : an nõ per Deum immortalem inconsultò facerem, si, dum hoc ipsum è tenebris, in quibus iamdudum delituit, in lucem eruo, & autoris consilium semper spectare debeo, Priorem vigilantissimum alijs posthaberem? cùm eò sit tàm celebri Mecœnate cæteris charius & commendatius futurum, quo tu alios omnes eruditione, Pietate, dignitate, Prudentia & gratia, si non antecellere, tamen æquare videris. Denique ex hoc ipso, quòd tibi vir Reuerende, hunc libellum nuncupo, intelligant studiosi velim: eum peritioribus & iudicio valentibus duntaxat profuturum: imperitis verò (quod autor ipse testatur) neque conscriptũ esse, neque nunc in eorum gratiam diuulgari. Malleum igitur Maleficarum cùm typis euulgare aggrediebar, te vnum ceu fidam Cynosuram intuebar, quo duce tutum felicemque portum mihi promittebam. Qu