De Domo Sua Ad Pontifices — Cicero
DE DOMO SVA AD PONTIFICES ORATIO Cum multa divinitus, pontifices, a maioribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo religiones , religiones sapienter interpretando rem publicam conservarent. quod si ullo tempore magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse videantur. vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. nam si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum in re publica ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescinduntur , erit causa cur consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus. sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit. ac primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros,—qui non solum consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae sustinent,—quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim mihi esse iratos, et aliud de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint arbitrere? fuisti , inquit, tum apud pontifices superior, sed iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est. itane vero? quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas et inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tu ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret? tune es ille, inquit, quo senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adveniens prodidisti? nondum de mea sententia dico: impudentiae primum respondebo tuae. hunc igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere coegisti , quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum conservandae rei publicae causa confiteris? at enim in senatum venire in Capitolium turbulento illo die non debuisti. ego vero neque veni et domo me tenui quam diu turbulentum tempus fuit, cum servos tuos, a te iam pridem ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito me domi mansisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. postea quam mihi nuntiatum est populum Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei frumentariae convenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis. an ego, cum P. Lentulus consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim vocaret, non venirem, cum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret? hic tu me etiam, custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium, hostem Capitolinum appellare ausus es, quod, cum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venerim ? Vtrum est tempus aliquod quo in senatum venisse turpe sit, an ea res erat illa de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos qui agebant condemnare deberem? primum dico senatoris esse boni semper in senatum venire, nec cum his sentio qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non venire , non intellegentes hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam et iucundam fuisse. at enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. non reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. cur ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat. cur , cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? cur , cum ego me existimassem tuto omnino in civitate esse non posse, illi remanserunt ? an aliis licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum vicem pertimescere? an quia non condemnavi sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem? quorum etiam delicta propter eorum egregiam in me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum per