Fasti — Ovid
Book 1 Tempora cum causis Latium digesta per annum lapsaque sub terras ortaque signa canam, excipe pacato, Caesar Germanice, voltu hoc opus et timidae dirige navis iter; officioque, levem non aversatus honorem, en tibi devoto numine dexter ades. sacra recognosces annalibus eruta priscis, et quo sit merito quaeque notata dies. invenies illic et festa domestica vobis: saepe tibi pater est, saepe legendus avus; quaeque ferunt illi pictos signantia fastos, tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras, et quoscumque sacris addidit ille dies. adnue conanti per laudes ire tuorum, deque meo pavidos excute corde metus, da mihi te placidum, dederis in carmina viris: ingenium voltu statque caditque tuo. pagina iudicium docti subitura movetur principis, ut Clario missa legenda deo. quae sit enim culti facundia sensimus oris, civica pro trepidis cum tulit arma reis; scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes, ingenii currant flumina quanta tui. si licet et fas est, vates rege vatis habenas, auspice te felix totus ut annus eat. tempora digereret cum conditor urbis, in anno constituit menses quinque bis esse suo. scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, curaque finitimos vincere maior erat. est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum, erroremque suum quo tueatur, habet, quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis, per totidem menses a funere coniugis uxor sustinet in vidua tristia signa domo, haec igitur vidit trabeati cura Quirini, cum rudibus populis annua iura daret. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus: haec generis princeps, ipsius ille pater, tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus, quae sequitur, numero turba notata fuit. at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, mensibus antiquis praeposuitque duos. ne tamen ignores variorum iura dierum, non habet officii Lucifer omnis idem. ille nefastus erit, per quem tria verba silentur: fastus erit, per quem lege licebit agi. nec toto perstare die sua iura putaris: qui iam fastus erit, mane nefastus erat; nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, verbaque honoratus libera praetor habet, est quoque, quo populum ius est includere saeptis: est quoque, qui nono semper ab orbe redit. vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas, Idibus alba Iovi grandior agna cadit; Nonarum tutela deo caret, omnibus istis (ne fallare cave!) proximus ater erit. omen ab eventu est, illis nam Roma diebus damna sub averso tristia Marte tulit, haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, ne seriem rerum scindere cogar, erunt. Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum inque meo primus carmine Ianus adest. Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet: dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, et resera nutu candida templa tuo. prospera lux oritur: linguis animisque favete! nunc dicenda bona sunt bona verba die. lite vacent aures, insanaque protinus absint iurgia; differ opus, livida lingua, tuum! cernis, odoratis ut luceat ignibus aether, et sonet accensis spica Cilissa focis? flamma nitore suo templorum verberat aurum et tremulum summa spargit in aede iubar, vestibus intactis Tarpeias itur in arces, et populus festo concolor ipse suo est, iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, et nova conspicuum pondera sentit ebur. colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, quos aluit campis herba Falisca suis. Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem, nil nisi Romanum, quod tueatur, habet, salve, laeta dies, meliorque revertere semper, a populo rerum digna potente coli. quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis? nam tibi par nullum Graecia numen habet, ede simul causam, cur de caelestibus unus, sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides? haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis, lucidior visa est, quam fuit ante, domus. tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus bina repens oculis obtulit ora meis. extimui sensique metu riguisse capillos, et gelidum subito frigore pectus erat. ille tenens baculum dextra clavemque sinistra edidit hos nobis ore priore sonos: ‘disce metu posito, vates operose dierum, quod petis, et voces percipe mente meas. me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant: aspice, quam longi temporis acta canam. lucidus hic aer et quae tria corpora restant, ignis, aqua et tellus, unus acervus erat. ut semel haec rerum secessit lite suarum inque novas abiit massa soluta domos, flamma petit altum, propior locus aera cepit, sederunt medio terra fretumque solo. tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, in faciem redii dignaque membra deo. nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae, ante quod est in me postque, videtur idem. accipe, quaesitae quae causa sit altera formae, hanc simul ut noris officiumque meum. quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu. me penes est unum vasti custodia mundi, et ius vertendi cardinis omne meum est. cum libuit Pacem placidis emittere tectis, libera perpetuas ambulat illa vias: sanguine letifero totus miscebitur orbis, ni teneant rigidae condita bella serae. praesideo foribus caeli cum mitibus Horis: it, redit officio Iuppiter ipse meo. inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos imponit libum mixtaque farra sale, nomina ridebis; modo namque Patulcius idem et modo sacrifico Clusius ore vocor. scilicet alterno voluit rudis illa vetustas nomine diversas significare vices, vis mea narrata est. causam nunc disce figurae: iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides. omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis, e quibus haec populum spectat, at illa larem; utque sedens primi vester prope limina tecti ianitor egressus introitusque videt, sic ego perspicio caelestis ianitor aulae Eoas partes Hesperiasque simul. ora vides Hecates in tres vertentia partes, servet ut in ternas compita secta vias; et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,