Menaechmi — Plautus
prologue PROLOGVS PROLOGVS Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, spectatores, nuntio. apporto vobis Plautum, lingua non manu, quaeso ut benignis accipiatis auribus. nunc argumentum accipite atque animum advortite; quam potero in verba conferam paucissuma. atque hoc poetae faciunt in comoediis: omnis res gestas esse Athenis autumant, quo íllud vobis graecum videatur magis; ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur. atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen non atticissat, verum sicilicissitat. huic argumento antelogium hoc fuit; nunc argumentum vobis demensum dabo, non modio, neque trimodio, verum ipso horreo: tantum ad narrandum argumentum ádest benignitas. mercator quidam fuit Syracusis senex, eí sunt nati filii gemini duo, ita forma simili pueri, út mater sua non internosse posset quae mammam dabat, neque adeo mater ipsa quae illos pepererat, ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat: ego illós non vidi, ne quis vostrum censeat. postquam iam pueri septuennes sunt, pater oneravit navem magnam multis mercibus; imponit geminum álterum in navem pater, Tarentum avexit secum ad mercatum simul, illum reliquit alterum ápud matrem domi. Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit. mortales multi, ut ad ludos, convenerant: puér aberravit inter homines a patre. Epidamniensis quidam ibi mercator fuit, is puerum tollit avehitque Epidamnium. pater eius autem postquam puerum perdidit, animum despondit, eaque is aegritudine paucis diebus post Tarenti emortuost. postquam Syracusas de ea re rediit nuntius ad avom puerorum, puerum surruptum alterum patremque pueri Tarenti esse emortuom, immutat nomen avos huic gemino alteri; ita illum dilexit, qui subruptust, alterum: illius nomen indit illi qui domi est, Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit; et ipsus eodem est avos vocatus nomine (propterea illius nomen memini facilius, quia illúm clamore vidi flagitarier). ne mox erretis, iam nunc praedico prius: idem est ambobus nomen geminis fratribus. nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi, ut hanc rem vobis examussim disputem. si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi velit, audacter imperato et dicito, sed ita ut det unde curari id possit sibi. nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit; qui dederit, magis maiores nugas egerit. verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco. Epidamniensis ille, quem dúdum dixeram, geminum illum puerum qui surrupuit alterum, ei liberorum, nisi divitiae, nil erat: adoptat illum puerum surrupticium sibi filium eique uxorem dotatam dedit, eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem. nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat, ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule, rapidus raptori pueri subduxit pedes abstraxitque hominem in maximam malam crucem. illi divitiae evenerunt maximae. is illic habitat geminus surrupticius. nunc ille geminus, qui Syracusis habet, hodie in Epidamnum veniet cum servo suo hunc quaeritatum geminum germanum suom. haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula: quando alia agetur, aliud fiet oppidum; sicut familiae quoque solent mutarier: modo †ni caditat leno, modo adulescens, modo senex, pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus 1 Penicvlvs Iuventus nomen fecit Peniculo mihi, ideo quia mensam, quando edo, detergeo. homines captivos qui catenis vinciunt et qui fugitivis servis indunt compedes, nimis stúlte faciunt mea quidem sententia. nam homini misero si ad malum accedit malum, maior lubido est fugere et facere nequiter. nam se ex catenis eximunt aliquo modo. tum compediti ánum lima praeterunt aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae. quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles, esca atque potione vinciri decet. apud ménsam plenam homini rostrum deliges; dum tu illi quod edit et quod potet praebeas, suo arbitratu ádfatim cottidie, numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit, facile adservabis, dúm eo vinclo vincies. ita istaéc nimis lenta vincla sunt escaria: quam magis extendas, tanto adstringunt artius. nam ego ad Menaechmum húnc eo, quo iam diu sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat. nam illic homo homines non alit, verum educat, recreatque: nullus melius medicinam facit. ita est adulescens; ipsus escae maxumae cerialis cenas dat, ita mensas exstruit, tantas struices concinnat patinarias: standumst in lecto, si quid de summo petas. sed mi intervallum iam hos dies multos fuit: domi domítus sum usque cum caris meis. nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum. id quoque iam, cari qui instruontur deserunt. nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium. Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras. Menaechmvs Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi, quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas. praéterhac sí mihi tále post húnc diem fáxis, faxó foris vídua visás patrem. nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas, quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram, quíd petam, quid feram, quíd foris egerim. portitorem domum duxi, ita omnem mihi rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago. nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam. quando égo tibi ancillás, penum, lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges, malo cavebis si sapis, virum observare desines. átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras. Penicvlvs Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi; nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur. Menaechmvs Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua. ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter? hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero. sic hóc decet, dari facete verba custodi catae. hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre: meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur. avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium. Penicvlvs Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi? Menaechmvs Perii, in insidias deveni. Penicvlvs Immo in praesidi