無知についての学識 — Francesco Petrarch
Title page De sui ipsius et multorum ignorantia Ad Donatum Apenninigenam epistula Capitulum I Capitulum II Capitulum III Capitulum IV Capitulum V Postscriptum About De sui ipsius et multorum ignorantia About De sui ipsius et multorum ignorantia Franciscus Petrarca 1368 Nam que latior loquendi area, quis campus ingentior, quam humane tractatus ignorantie, et presertim mee? [2] Ita vero hunc leges, ut me ante focum hybernis noctibus fabulantem audire soles et qua impetus fert vagantem. Liber quidem dicitur, colloquium est; nil de libro habet preter nomen, non molem, non ordinem, non stilum, non denique gravitatem, ut qui cursim in itinere approperante conscriptus sit; sed ideo librum appelare mens fuit, ut parvo te munere, magno sed nomine promererer, et fisus licet nostra tibi omnia placere, tamen ita te fallere cogitavi. Est et inter amicos hic fallendi usus, pauxillum pomorum vel exiguum obsonium missuri, vase argenteo inclusum, candido linteo obvolvimus, nec plus nempe quod mittitur, nec melius, sed accipienti gratius, honestius fit mittenti; sic et ego rem parvam pulcro velamine honestavi, cum quod epistulam possem dicere, librum dixi, qui tibi non idcirco vilior fuerit, quod lituris et additionibus plurimis intertextus et pleno undique margine circumfertus est; etsi enim oculis demptum aliquid sit decoris, animo tamen tantundem gratie additum videri debet, quod hinc vel maxime te michi familiarissimum intelligis, cui sic scribam, ut additiones ac lituras ceu totidem signa familiaritatis ac dilectionis aspicias. Nec preterea dubitare possis meum esse, qui et manu mea tibi olim notissima scriptus et quasi de industria tot cicatricibus deformatus ad te veniat, memorans tale aliquid de Nerone principe scripsisse Suetonium Tranquillum: «Venere», inquit, «in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis versibus, ipsius cirographo scriptis, ut facile appareret non translatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos, ita multa et deleta, et inducta et superscripta inerant.» Et hec quidem ille. Nil tibi nunc aliud sum scripturus. Vive mei memor, et vale. Patavi, idibus Januariis, mei doloris in lectulo, hora noctis XIª. DE SUI IPSIUS ET MULTORUM IGNORANTIA Ad Donatum Apenninigenam Grammaticum I [1] Nunquam ne igitur quiescemus? Semper conflictabitur hic calamus? Nulle nobis erunt ferie? Quotidie amicorum laudibus, quotidie emulorum iurgiis respondendum erit? Nec invidiam aut latebre excluserint aut tempus extinxerit? Nec quietem michi omnium ferme pro quibus humanum laborat atque estuat genus, rerum fuga pepererit? Nec vacationem denique iam devexa ac defessa etas attulerit? O venenum pertinax! Que me pridem rei publice excusasset, nondum excusat invidie, cumque illa cui multum debeo me absolvat, hec, cui nil debeo, me molestat. [2] Olim, fateor, stili tempus erat amicioris, et naturam meam semper et etatem iam tranquillior decebat oratio. Date veniam, amici; et tu, lector, quisquis es, parce, oro. Tuque ante alios, Donate optime, cui hec loquor, ignoscito; loqui oportet, non quia id melius, sed quia contrarium difficile. Etsi enim ratio silentium suadeat, digna, nisi fallor, indignatio et iustus dolor verba extorquent. Avidissimus pacis in bellum cogor. Rursus ecce inviti trudimur, rursus ad censorium agimur tribunal – mirum! – nescio an invide amicitie, an amice dixerim invidie. [3] Quid non potes, livor improbe, si amicos etiam flamare animos potes? Multa experto hoc mali genus inexpertum hactenus nunc primum michi mea sors obicit, omnium gravissimum pessimumque. Nam cum hostibus congressus sepe prosperi, dulcis, ut quibusdam placet, ira est, dulcis profecto victoria; cum amicis decertanti et vincere et vinci miserum. Michi vero neque cum amicis modo, neque cum hostibus, sed cum invidia bellum est. Non novus hostis, licet insolitum pugne genus; pharetrata fere quidem in aciem descendit, sagittis aggreditur, e longinquo ferit. Hoc boni habet: ceca est, ut et facile declinetur, si provisa sit, et sine delectu iaciens sepe suos vulneret. Hoc michi nunc monstrum, salva amicitia, transfigendum. Anceps sane negotium e duobus invicem se complexis, illeso altero, alterum confodere. Tenes puto memoria ut apud Alexandriam Cesar inopino Marte circumfluus Ptholomeum regem secum in omnes belli casus trahit, ne sine illo pereat: que res sibi non exigua evadendi, ut creditur, causa fuit, quod illum scilicet mactare, simulque hunc servare difficile censuissent qui illum oderant, hunc amabant. [4] Nec id, puto, excidit, ut die illo quo Persarum regnum Hortanis viri prudentis ingenio et septem virorum fortium virtute servili tyrannide liberatum est, Gophirus, unus ex coniuratis, fusco in loco tyrannorum alterum amplexus, sotios ut vel per suum corpus illum feriant hortatur, ne parcendo sibi ille forsan evaderet. [5] Et michi nunc igitur sancta clamat amicitia, ut vel per suum latus stili acie impium feriam livorem, quem ipsa non equis amplexibus sinu fovet. Durum inter res tam iunctas tantis in tenebris discernere. Nitar tamen, ut sicut tunc Gophiro incolumi hostis occubuit, sic confutata nunc et perempta acri invidia, dulcis amicitia salva sit; que si vera est ad quod necessaria vera est virtus ubi non aliter fieri possit, extincta invidia ledi mavult, quam illa superstite supraque se regnante non ledi. II [1] Sed iantandem ipsam rem aggrediar, mox ut loqui cepero, et, ni fallor, antequam ceperim, notam tibi non aliter quam michi, eoque fortasse notiorem, quo amici fame quam proprie studiosior est amicus, et facilius quidem et honestius irascimur, siquid in amicos dictum fuerit, quam si in nos. Itaque multi sua sprevere convitia, atque hinc laudati sunt. Amici nemo tranquillus iniurias vel spectare potuit vel audire. Neque enim par animi magnitudo est, alienis ac propriis offensionibus non moveri. [2] Quomodo autem ignotum tibi esse potest, quod, ut michi notum esset, tu fecisti? de quo me spernente ac ridente doluisti? Nota tibi igitur loquar, non ut