Casina — Plautus
prologue PROLOGVS PROLOGVS Salvere iubeo spectatores optumos, fidem qui facitis maxumi, et vos Fides. si verum dixi, signum clarum date mihi, ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam. qui utuntur vino vetere sapientis puto et qui libenter veteres spectant fabulas; atque antiqua opera et verba cum vobis placent, aequom est placere ante alias veteres fabulas: nam nunc novae quae prodeunt comoediae multo sunt nequiores quam nummi novi. nos postquam populi rumore intelleximus studiose expetere vos Plautinas fabulas, antiquam éius edimus comoediam, quam vos probastis qui estis in senioribus; nam iuniorum qui sunt non norunt, scio; verum ut cognoscant dabimus operam sedulo. haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas. ea tempestate flos poetarum fuit, qui nunc abierunt hinc in communem locum. sed tamen absentes prosunt pro praesentibus. vos omnes opere magno esse oratos volo, benigne ut operam detis ad nostrum gregem. eicite ex animo curam atque alienum aes ne quis formidet flagitatorem suom: ludi sunt, ludus datus est argentariis; tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum: ratione utuntur, ludis poscunt neminem, secundum ludos reddunt autem nemini. aures vocivae si sunt, animum advortite: comoediai nomen dare vobis volo. Clerumenoe vocatur haec comoedia graece, latine Sortientes. Deiphilus hanc graece scripsit, post id rursum denuo latine Plautus cum latranti nomine. senex híc maritus habitat; éi est filius, is una cum patre in illisce habitat aedibus. est éi quidam servos, qui in morbo cubat, immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar; is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, quom conspicatust primulo crepusculo puellam exponi. adít extemplo ad mulierem quae illam exponebat, orat ut eam det sibi: exorat, aufert; detulit recta domum, dat erae suae, orat ut eam curet, educet. era fecit, educavit magna industria, quasi si esset ex se nata, non multo secus. postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris placere posset, eam puellam hic senex amat efflictim, et item contra filius. nunc sibi utérque contra legiones parat, paterque filiusque, clam alter alterum: pater adlegavit vilicum, qui posceret sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data, sibi fore paratas clam uxorem excubias foris; filius is autem armigerum adlegavit suom, qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret, futurum quod amat intra praesepis suas. senis uxor sensit virum amóri operam dare, propterea úna consentit cum filio. ille autem postquam filium sensit suom eandem illam amare et esse ímpedimento sibi, hinc adulescentem peregre ablegavit pater; sciens ei mater dat operam absenti tamen. is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia in urbem non redibit: Plautus noluit, pontem interrupit, quí erat ei in itinere. sunt hic, inter se quos nunc credo dicere: “quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae? servin uxorem ducent aut poscent sibi? novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.” at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini, et hic in nostra terra † in Apulia; maioreque opere ibi serviles nuptiae quam liberales etiam curari solent; id ni fit, mecum pignus si quis volt dato in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus. quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit. revortar ád illam puellam éxpositiciam: quam servi summa vi sibi uxorem expetunt, ea invenietur et pudica et libera, ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri faciet profecto in hac quidem comoedia. mox hercle vero, post transactam fabulam, argentum si quis dederit, ut ego suspicor, ultro ibit nuptum, non manebit auspices. tantum est. valete, bene rem gerite et vincite virtute vera, quod fecistis antidhac. 1 Olympio Non mihi licere meam rem me solum, ut volo, loqui atque cogitare, sine ted arbitro? quid tu, malum, me sequere? Chalinvs Quia certum est mihi, quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi; quin edepol etiam si in crucem vis pergere, sequi decretumst. dehinc conicito ceterum, possisne necne clam me sutelis tuis praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas. Olympio Quid tibi negotist mecum? Chalinvs Quid ais, impudens? quid in urbe reptas, vilice haud magni preti? Olympio Lubet. Chalinvs Quin ruri es in praefectura tua? quin potius quod legatum est tibi negotium, id curas atque urbanis rebus te apstines? huc mihi venisti sponsam praereptum meam: abi rus, abi dierectus tuam in provinciam. Olympio Chaline, non sum oblitus officium meum: praefeci ruri recte qui curet tamen. ego huc quod veni in urbem si impetravero, uxorem ut istam ducam, quam tu deperis, bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, ruri incubabo usque in praefectura mea. Chalinvs Tun illam ducas? hercle me suspendio, quam tu eius potior fias, satiust mortuom. Olympio Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas. Chalinvs Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit? Olympio Scies hóc ita esse. Chalinvs Vae tibi. Olympio Quot te modis, si vivo, habebo in nuptiis miserum meis. Chalinvs Quid tu mihi facies? Olympio Egone quid faciam tibi? primum omnium huic lucebis novae nuptae facem; postilla, ut semper, improbus nihilique eris: post id locorum quando ad villam veneris, dabitur tibi amphora una et una semita, fons unus, unum ahenum et octo dolia: quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris. ita te aggerunda curvom aqua faciam probe, ut postilena possit ex te fieri. post autem érvi nisi tu acervom éderis aut quasi lumbricus terram, quod te postules gustare quicquam, numquam edepol ieiunium ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo. post id, quom lassus fueris et famelicus, noctu ut condigne te cubes curabitur. Chalinvs Quid facies? Olympio Concludere in fénestram firmiter, unde auscultare possis quóm ego illam ausculer: quom mi illa dicet “mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus”, quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in