Cum Populo Gratias Egit — Cicero
ORATIO CVM POPVLO GRATIAS EGIT quod precatus a Iove optimo maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi, ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque et universa civitate defigerent, —hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumque teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro maxime laetor. namque , Quirites , etsi nihil est homini magis optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata omnia fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate caruissem. quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti quanta nunc sunt restituti. nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam cum fruebar quam tum cum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis. res familiaris sua quemque delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc voluptatis adferunt quam tum incolumes adferebant. amicitiae , consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent voluptatis carendo magis intellexi quam fruendo. iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscurata non essent. ipsa autem patria, di immortales! dici vix potest quid caritatis, quid voluptatis habeat ; quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis; sed tamquam bona valetudo iucundior est iis qui e gravi morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant. quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse, neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum quae in me fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis. rem publicam illis accepi temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eam reciperavi quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt. di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus . vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus. nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem mihi detraxisse , sed etiam dignitatem auxisse videamini. non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut Metellarum liberi pro Q. Metelli reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. quod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerent , tamen fili pietas, propinquorum preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere potuerunt. nam C. Mari, qui post illos veteres clarissimos consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit, sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit. at me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina quaedam et inaudita auctoritas atque virtus, fratrisque miserrimi atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a vobis deprecatae sunt. frater erat unus qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem me absente unius squalorem sordisque vidistis. Vnus hic, qui quidem in foro posset esse, mihi pietate filius inventus est, beneficio parens, amore idem qui semper fuit frater. nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique parvi desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribus necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris conti