Stichus — Plautus
1 Panegyris Crédo egó miserám fuísse Penelopam, sorór, suo ex animo, quae tám diu vidua viró suo caruit; nam nós eius ánimum de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt, quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est, sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper. Soror Nostrum ófficium nos fácere aequomst, neque id mágis facimus quam nós monet píetas. sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum loquí de re viri. Panegyris Salvéne, amabo? Soror Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior, patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus † civíbus ex omnibus probús perhibetur, eúm nunc improbi viri ófficio uti, virís qui tantas apséntibus nóstris facit íniurias immérito nosque áb eis abducére volt. haec rés vitae me, sóror, saturant, haec míhi dividiae et sénio sunt. Panegyris Ne lácruma, soror, neu túo id animo fac quod tíbi tuos pater faceré minatur: spes ést eum melius fácturum. novi égo illum: ioculo istaec dicit, neque illé sibi mereat Pérsarum montís, qui esse aurei pérhibentur, ut istúc faciat quod tú metuis. tamen sí faciat, minime irasci decet, néque id immerito evéniet. nam víri nostri domo ut ábierunt, hic tértius annus. Soror Ita út memoras. Panegyris Quom ipsi ínterea vivánt, valeant, ubi sínt, quid agant, ecquíd agant, neque párticipant nos, néque redeunt. Soror An id dóles, soror, quia illi suom ófficium non cólunt, quom tu tuom fácis? Panegyris Ita pol. Soror Tace sís, cave sis audíam ego istuc posthác ex te. Panegyris Nam quíd iam? Soror Quia pól meo animo omnis sápientis suom offícium aequom est colere ét facere. quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior, moneo, út tuom memineris ófficium: etsi ílli improbi sint átque aliter nobís faciant quam aequómst, tam pol ne quíd magis simus omnibus obníxe opibus nostrum ófficium meminísse decet. Panegyris Placet; táceo. Soror At memineris fácito. Panegyris Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri, neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit; nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas. et me quidem haec condicio nunc non paenitet, neque est cur studeam has nuptias mutarier; verum postremo in patris potestate est situm: faciendum id nobis quod parentes imperant. Soror Scio, atque in cogitando maerore augeor, nam propemodum iam ostendit suam sententiam. Panegyris Antipho Quí manet ut moneatur semper servos homo officium suom nec voluntáte id facere meminit, servos is habitu hau probust. vos meministis quot kalendis petere demensum cibum: qui minus méministis quod opus sit facto facere in aedibus? iam quidem in súo quicqué loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis. non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues. facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum. iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo; siquis me quaéret, inde vocátote aliqui; aut iam egomet hic ero. Soror Quid agimus, soror, si óffirmabit pater adversum nos? Panegyris Pati nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest. exorando, haud adversando sumendam operam censeo: gratiam per si petimus, spero áb eo impetrassere; adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus, neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo, verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest. Antipho Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor: utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum, quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter, si manere hic sese malint potius quam alio nubere. non faciam. quid mi ópust decurso aetatis spatio cum meis gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror? minime, nolo turbas, séd hoc mihi optumum factu arbitror: perplexabilitér earum hodie perpavefaciam pectora; post id igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam. multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris. Soror Certo enim míhi paternae vocis sonitus auris accidit. Panegyris Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum. Soror Salve, mi pater. Antipho Et vos ambae. ílico agite assidite. Soror Osculum— Antipho Sat est ósculi mihi vostri. Panegyris Quí, amabo, pater? Antipho Quia ita meae animae salsura evenit. Soror Asside hic, pater. Antipho Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio. Panegyris Mane pulvinum. Antipho Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede. Soror Sine, pater. Antipho Quid opust? Panegyris Opust. Antipho Mórem tibi geram. atque hoc est satis. Soror Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae. quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater, viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias. Antipho Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros proinde habetis quasi praesentes sint. Soror Pudicitiast, pater, eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi. Antipho Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus? Panegyris Nullus praeter nosque teque. Antipho Vostrum animum adhiberi volo; nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum, discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus, quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi. Soror Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis? Antipho Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast. Soror Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater, quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt. Antipho At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore. Soror Edepol pater, scio ut oportet esse: si sint—ita ut ego aequom censeo. Antipho Volo scire ergo, ut aequom censes. Soror Vt, per urbem quom ambulent, omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi. Antipho Dic vicissim nunciam tu. Panegyris Quid vis tibi dicam, pater? Antipho Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono? Panegyris Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat. Antipho Soror Antipho Qui potest mulier vitare vitiis? Soror Vt cottidie pridie caveat ne faci