Ibis — Ovid
Tempus ad hoc ; lustris bis iam mihi quinque peractis , Omne fuit Musae carmen inerme meae; Nullaque ; quae possit ; scriptis tot milibus , extat Littera Nasonis sanguinolenta legi: Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , Artificis periit cum caput Arte sua . Unus — et hoc ipsum est iniuria magna — perennem Candoris titulum non sinit esse mei . Quisquis is est , — nam nomen adhuc utcumque tacebo — Cogit inassuetas sumere tela manus . Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo ; Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat , Iactat et in toto nomina nostra foro ; Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti Non patitur vivi funera flere viri. Cumque ego quassa meae complectar membra carinae , Naufragii tabulas pugnat habere mei: Et qui debuerat subitas extinguere flammas, Hic praedam medio raptor ab igne petit. Nititur , ut profugae desint alimenta senectae . Heu ! quanto est nostris dignior ipse malis ! Di melius ; quorum longe mihi maximus ille est, Qui nostras inopes noluit esse vias. Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit, Pro tam mansueto pectore semper agam . Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem, Terra sit ut propior testificanda mihi. At tibi , calcasti qui me , violente , iacentem , Qua licet ei ! misero , debitus hostis ero . Desinet esse prius contrarius ignibus umor, Iunctaque cum luna lumina solis erunt; Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, Et tepidus gelido flabit ab axe notus; Et nova fraterno veniet concordia fumo, Quem vetus accensa separat ira pyra; Et ver autumno , brumae miscebitur aestas , Atque eadem regio vesper et ortus erit: Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis Gratia , commissis , improbe , rupta tuis . Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit, Cum pecore infirmo quae solet esse lupis. Prima quidem coepto committam proelia versu , Non soleant quamvis hoc pede bella geri : Utque petit primo plenum flaventis harenae Nondum calfacti militis hasta solum, Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, Protinus invisum nec petet hasta caput; Et neque nomen in hoc , nec dicam facta libello, Teque brevi , qui sis , dissimulare sinam . Postmodo , si perges , in te mihi liber iambus Tincta Lycambeo sanguine tela dabit . Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, Hoc ego devoveo teque tuosque modo. Utque ille , historiis involvam carmina caecis : Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. Illius ambages imitatus in Ibide dicar Oblitus moris iudiciique mei. Et quoniam ; qui sis , nondum quaerentibus edo , Ibidis interea tu quoque nomen habe ; Utque mei versus aliquantum noctis habebunt, Sic vitae series tota sit atra tuae . Haec tibi natali facito, Ianique kalendis Non mentituro quilibet ore legat. Di maris et terrae , quique his meliora tenetis Inter diversos cum Iove regna polos , Huc , precor , huc vestras omnes advertite mentes, Et sinite optatis pondus inesse meis : Ipsaque tu Tellus , ipsum cum fluctibus aequor , Ipse meas aether accipe summe preces; Sideraque et radiis circumdata solis imago, Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas , Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ; Quaeque ratum triplici pollice netis opus, Quique per infernas horrendo murmure valles Inperiuratae laberis amnis aquae, Quasque ferunt torto vittatis angue capillis Carceris obscuras ante sedere fores; Vos quoque , plebs superum , fauni satyrique laresque Fluminaque et nymphae semideumque genus: Denique ab antiquo divi veteresque novique In nostrum cuncti tempus , adeste , chao, Carmina dum capiti male fido dira canuntur Et peragunt partes ira dolorque suas . Adnuite optatis omnes ex ordine nostris, Et pars sit voti nulla caduca mei . Quaeque precor , fiant : ut non mea dicta , sed illa Pasiphaes generi verba fuisse putet . Quasque ego transiero poenas , patiatur et illas; Plenius ingenio sit miser ille meo ! Neve minus noceant fictum execrantia nomen Vota , minus magnos commoveantve deos : Illum ego devoveo , quem mens intellegit , Ibin , Qui scit se factis has meruisse preces . Nulla mora est in me : peragam rata vota sacerdos . Quisquis ades sacris , ore favete , meis ; Quisquis ades sacris , lugubria dicite verba, Et fletu madidis Ibin adite genis : Ominibusque malis pedibusque occurrite laevis, Et nigrae vestes corpora vestra tegant ! Tu quoque , quid dubitas ferales sumere vittas ? Iam stat , ut ipse vides , funeris ara tui . Pompa parata tibi est . votis mora tristibus absit : Da iugulum cultris , hostia dira , meis . Terra tibi fruges , amnis tibi deneget undas . Deneget afflatus ventus et aura suos . Nec tibi sol calidus , nec sit tibi lucida Phoebe, Destituant oculos sidera clara tuos . Nec se Vulcanus , nec se tibi praebeat aer, Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter . Exul , inops erres , alienaque limina lustres , Exiguumque petas ore tremente cibum . Nec corpus querulo , nec mens vacet aegra dolore, Noxque die gravior sit tibi , nocte dies . Sisque miser semper , nec sis miserabilis ulli : Gaudeat adversis femina virque tuis . Accedat lacrimis odium , dignusque puteris , Qui mala cum tuleris plurima , plura feras . Sitque , quod est rarum , solito defecta favore Fortunae facies invidiosa tuae . Causaque non desit , desit tibi copia mortis : Optatam fugiat vita coacta necem : Luctatusque diu cruciatos spiritus artus Deserat , et longa torqueat ante mora. Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuri Phoebus , et a laeva maesta volavit avis . Certe ego , quae voveo , superos motura putabo, > Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, Leniat aut odium tempus et hora meum . Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta , Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ; Robora dum montes , dum mollia pabula campi , Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas, Tecum bella geram . nec mors mihi finiet iras, Saeva sed innocuis manibus arma dabit. Tunc quoque , cum fuero vacuas dilapsus in auras , Exanimis mores oderit umbra tuos, Tunc quoque factorum veniam memor umbra tuorum, Insequar et vultus ossea forma tuos. Sive e