Mostellaria — Plautus
1 Grvmio Exi e culina sis foras, mastigia, qui mi inter patinas exhibes argutias. egredere, erilis permities, ex aedibus. ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe. exi, inquam, nidor, e culina. quid lates? Tranio quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost? an ruri censes te esse? abscede ab aedibus. abi rús, abi díerecte, abscede ab ianua. em, hocíne volebas? Grvmio Perii. cur me verberas? Tranio Quia vivis. Grvmio Patiar. sine modo adveniat senex. sine modo venire salvom, quem absentem comes. Tranio Nec veri simile loquere nec verum, frutex, comesse quemquam ut quisquam absentem possiet. Grvmio Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio, quod te in pistrinum scis actutum tradier. cis hercle paucas tempestates, Tranio, augebis ruri numerum, genus ferratile. nunc, dum tibi lúbet licetque, pota, perde rem, corrumpe erilem ádulescentem óptumum; dies noctesque bibite, pergraecamini, amicas emite liberate, pascite parasitos, obsonate pollucibiliter. haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex? hocine modo hic rem curatam offendet suam? hocine boni esse officium servi existumas, ut eri sui corrumpat et rem et filium? nam ego illúm corruptum duco, quom his factis studet; quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica antehac est habitus parcus nec magis continens, is nunc in aliam partem palmam possidet. virtute id factum tua et magisterio tuo. Tranio Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost? an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis? lubet potare, amare, scorta ducere. mei tergi facio haec, non tui fiducia. Grvmio Quam confidenter loquitur. Tranio At te Iuppiter dique omnes perdant, fu, oboluisti alium. germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis, caeno κοπρὼν commixte. Grvmio Quid vis fieri? non omnes possunt olere unguenta exotica, si tú oles, neque superiores accumbere neque tam facetis quam tu vivis victibus. tu tíbi istos habeas turtures piscis avis, sine me aliato fungi fortunas meas. tu fortunatu s e s , ego miser: patiunda sunt. meum bonum me, te tuom maneat malum. Tranio Quasi invidere mi hoc videre, Grumio, quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst: decet me amare et te bubulcitarier, me victitare pulchre, te miseris modis. Grvmio O carnuficium cribrum, quod credo fore, ita te forabunt patibulatum per vias stimulis carnufices , si huc reveniat senex. Tranio Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi? Grvmio Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres. Tranio Orationis operam compendi face, nisi te mala re magna mactari cupis. Grvmio Ervom daturin estis, bubus quod feram? date, si non estis. agite, porro pergite quoniam occepistis: bibite, pergraecamini, este, ecfercite vos, saginam caedite. Tranio Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo, in vesperum parare piscatum mihi. ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat. quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer? Grvmio Pol tibi istuc credo nomen actutum fore. Tranio Dum interea sic sit, istuc actutum sino. Grvmio Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius veniet quod noles quam illud, quod cupide petas. Tranio Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove. ne tu hercle praeterhac mihi non facies moram.— Grvmio Satin abiit neque quod dixi flocci existumat? pro di immortales, obsecro vostram fidem, facite, huc ut redeat noster quam primum senex, triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit, paucorum mensum sunt relictae reliquiae. nunc rus abibo. nam eccum erilem filium video, corruptum ex adulescente optumo.— Philolaches Recórdatus múltum et diú cogitávi argúmentaque ín pectus ínstitui multa ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor, eám rem volútavi et diú disputávi, hominém cuius réi, quandó natus esset, similem ésse arbitrárer simulácrumque habére: id répperi iam exémplum. novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem, quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam. atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc ego ésse autumó, quando dícta audiétis mea, haud áliter id dicétis. auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem: simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum. aedés quom extempló sunt parátae, expolítae, factaé probe examússim, laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt, sibi quísque similis vólt suas, sumptum óperam non parcúnt suam. átque ubi illo ímmigrat néquam homo, indíligens cúm pigra fámilia, immúndus, instrénuos, hic iam aédibus vitium ádditur, bonaé cum curantúr male; átque illud saépe fit: témpestas venit, cónfringit tégulas ímbricesque: ibi dóminus indíligens réddere aliás nevolt; vénit imber, pérlavit párietes, pérpluont, tígna putéfacit, pérdit operám fabri: néquior fáctus iam est úsus aedium. átque ea haud ést fabri cúlpa, sed mágna pars mórem hunc induxérunt: si quid númmo sarcirí potest, úsque mantánt neque id fáciunt, donicum párietes ruont: aédificantur aédes totae dénuo. haec árgumenta ego aédificiis díxi; nunc etiám volo dicére, ut homines aédium esse símilis arbitrémini. primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt: ei fúndamentúm substruont liberórum; extóllunt, paránt sedulo ín firmitátem et ut in usum boni et in speciem† popló sint sibíque, haud matériae repárcunt nec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt; expóliunt: docént litterás, iura léges, sumptú suo et labore nitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant. ád legionem cum íta paratos míttunt , adminiclum eís danunt tum iam, áliquem cognatúm suom. eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium, igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio. nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui, ín fabrorúm potestáte dum fui. póstea quom ímmigravi íngenium in meum, pérdidi operám fabrorum ílico oppido. vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit, mi ádventu suo grándinem attulit; haéc verecúndiam mi ét virtutís modum déturbavít detexítque a me ilico; póstilla optígere me néglegens fui. contínuo pro imbre amór advenit , is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum. núnc simul rés, fides, fáma,