Amores — Ovid
Amores Liber primus EPIGRAMMA IPSIUS Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, Tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus. Ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas, At levior demptis poena duobus erit. Poem 1 Arma gravi numero violentaque bella parabam Edere, materia conveniente modis. Par erat inferior versus: risisse Cupido Dicitur atque unum surripuisse pedem. 'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris? Pieridum vates, non tua turba sumus. Quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae, Ventilet accensas flava Minerva faces? Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis, Lege pharetratae virginis arva coli? Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum Instruat, Aoniam Marte movente lyram? Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna; Cur opus adfectas, ambitiose, novum? An, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? Vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est? Cum bene surrexit versu nova pagina primo, Attenuat nervos proximus ille meos; Nec mihi materia est numeris levioribus apta, Aut puer aut longas compta puella comas.' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta Legit in exitium spicula facta meum, Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, 'Quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!' Me miserum! certas habuit puer ille sagittas. Uror, et in vacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: Ferrea cum vestris bella valete modis! Cingere litorea flaventia tempora myrto, Musa, per undenos emodulanda pedes! Poem 2 Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur Strata, neque in lecto pallia nostra sedent, Et vacuus somno noctem, quam longa, peregi, Lassaque versati corporis ossa dolent? Nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore. An subit et tecta callidus arte nocet? Sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae, Et possessa ferus pectora versat Amor. Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem? Cedamus! leve fit, quod bene fertur, onus. Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori. Verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri, Detractant prensi dum iuga prima boves. Asper equus duris contunditur ora lupatis, Frena minus sentit, quisquis ad arma facit. Acrius invitos multoque ferocius urget Quam qui servitium ferre fatentur Amor. En ego confiteor! tua sum nova praeda, Cupido; Porrigimus victas ad tua iura manus. Nil opus est bello — veniam pacemque rogamus; Nec tibi laus armis victus inermis ero. Necte comam myrto, maternas iunge columbas; Qui deceat, currum vitricus ipse dabit, Inque dato curru, populo clamante triumphum, Stabis et adiunctas arte movebis aves. Ducentur capti iuvenes captaeque puellae; Haec tibi magnificus pompa triumphus erit. Ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo Et nova captiva vincula mente feram. Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, Et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. Omnia te metuent; ad te sua bracchia tendens Vulgus 'io' magna voce 'triumphe!' canet. Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque, Adsidue partes turba secuta tuas. His tu militibus superas hominesque deosque; Haec tibi si demas commoda, nudus eris. Laeta triumphanti de summo mater Olympo Plaudet et adpositas sparget in ora rosas. Tu pinnas gemma, gemma variante capillos Ibis in auratis aureus ipse rotis. Tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures; Tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis. Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae; Fervida vicino flamma vapore nocet. Talis erat domita Bacchus Gangetide terra; Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit. Ergo cum possim sacri pars esse triumphi, Parce tuas in me perdere, victor, opes! Adspice cognati felicia Caesaris arma — Qua vicit, victos protegit ille manu. Poem 3 Iusta precor: quae me nuper praedata puella est, Aut amet aut faciat, cur ego semper amem! A, nimium volui — tantum patiatur amari; Audierit nostras tot Cytherea preces! Accipe, per longos tibi qui deserviat annos; Accipe, qui pura norit amare fide! Si me non veterum commendant magna parentum Nomina, si nostri sanguinis auctor eques, Nec meus innumeris renovatur campus aratris, Temperat et sumptus parcus uterque parens — At Phoebus comitesque novem vitisque repertor Hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, Et nulli cessura fides, sine crimine mores Nudaque simplicitas purpureusque pudor. Non mihi mille placent, non sum desultor amoris: Tu mihi, siqua fides, cura perennis eris. Tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, Vivere contingat teque dolente mori! Te mihi materiem felicem in carmina praebe — Provenient causa carmina digna sua. Carmine nomen habent exterrita cornibus Io Et quam fluminea lusit adulter ave, Quaeque super pontum simulato vecta iuvenco Virginea tenuit cornua vara manu. Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, Iunctaque semper erunt nomina nostra tuis. Poem 4 Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem — Ultima coena tuo sit, precor, illa viro! Ergo ego dilectam tantum conviva puellam Adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit, Alteriusque sinus apte subiecta fovebis? Iniciet collo, cum volet, ille manum? Desino mirari, posito quod candida vino Atracis ambiguos traxit in arma viros. Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent — Vix a te videor posse tenere manus! Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris Da mea nec tepidis verba ferenda Notis! Ante veni, quam vir — nec quid, si veneris ante, Possit agi video; sed tamen ante veni. Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto Ibis, ut accumbas — clam mihi tange pedem! Me specta nutusque meos vultumque loquacem; Excipe furtivas et refer ipsa notas. Verba superciliis sine voce loquentia dicam; Verba leges digitis, verba notata mero. Cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae, Purpureas tenero pollice tange genas. Siquid erit, de me tacita quod mente queraris, Pendeat extrema mollis ab aure manus. Cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt, Versetur digitis anulus usque tuis. Tange manu mensam, tangunt quo more precantes, Optabis merito cum mala multa viro.