Phoenissae — Seneca
Oedipus Antigona Caeci parentis regimen et fessi unicum lateris levamen, gnata, quam tanti est mihi genuisse vel sic, desere infaustum patrem, in recta quid deflectis errantem gradum? permitte labi; melius inveniam viam, quam quaero solus, quae me ab hac vita extrahat et hoc nefandi capitis aspectu levet caelum atque terras, quantulum hac egi manu? non video noxae conscium nostrae diem, sed videor, hinc iam solve inhaerentem manum et patere caecum qua volet ferri pedem, ibo, ibo qua praerupta protendit iuga meus Cithaeron, qua peragrato celer per saxa monte iacuit Actaeon suis nova praeda canibus, qua per obscurum nemus silvamque opacae vallis instinctas deo egit sorores mater et gaudens malo vibrante fixum praetulit thyrso caput; vel qua cucurrit, corpus inrisum trahens, Zethi iuvencus, qua per horrentes rubos tauri ferocis sanguis ostentat fugas; vel qua alta maria vertice inmenso premit Inoa rupes, qua scelus fugiens novum novumque faciens mater insiluit freto mersura natum seque— felices quibus fortuna melior tam bonas matres dedit. est alius istis noster in silvis locus, qui me reposcit, hunc petam cursu incito; non haesitabit gressus, huc omni duce spoliatus ibo. quid moror sedes meas? mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi illud meum restitue, ut expirem senex ubi debui infans, recipe supplicium vetus. semper cruente saeve crudelis ferox, cum occidis et cum parcis, olim iam tuum est hoc cadaver: perage mandatum patris, iam et matris, animus gestit antiqua exsequi supplicia, quid me, nata, pestifero tenes amore vinctum? quid tenes? genitor vocat. sequor, sequor, iam parce, sanguineum gerens insigne regni Laius rapti furit; en ecce, inanes manibus infestis petit foditque vultus, nata, genitorem vides? ego video, tandem spiritum inimicum expue, desertor anime, fortis in partem tui. omitte poenae languidas longae moras mortemque totam admitte; quid segnis traho quod vivo? nullum facere iam possum scelus? possum miser, praedico— discedo a patre, discedo, virgo. timeo post matrem omnia. Ant. Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum corpore resolvet, nemo me comitem tibi eripiet umquam. Labdaci claram domum, opulenta ferro regna germani petant— pars summa magno patris e regno mea est, pater ipse. non hunc auferet frater mihi Thebana rapto sceptra qui regno tenet, non hunc catervas alter Argolicas agens; non si revulso Iuppiter mundo tonet mediumque nostros fulmen in nexus cadat, manum hanc remittam. prohibeas, genitor, licet: regam abnuentem, dirigam inviti gradum. iu plana tendis? vado; praerupta appetis? non obsto, sed praecedo; quo vis utere duce me, duobus omnis eligitur via: perire sine me non potes, mecum potes. hic alta rupes arduo surgit iugo spectatque longe spatia subiecti maris: vis hanc petamus? nudus hic pendet silex, hic scissa tellus faucibus ruptis hiat: vis hanc petamus? hic rapax torrens cadit partesque lapsi montis exesas rotat: in hunc ruamus? dum prior, quo vis eo. non deprecor, non hortor, extingui cupis votumque, genitor, maximum mors est tibi? si moreris, antecedo: si vivis, sequor. sed flecte mentem pectus antiquum ad voca victasque magno robore aerumnas doma; resiste: tantus in malis vinci mori est. Oedip. Vnde in nefanda specimen egregium domo? Unde ista generi virgo dissimilis suo? Fortuna, credis? aliquis est ex me pius? non esset umquam, fata bene novi mea, nisi ut noceret, ipsa se in leges novas natura vertit: regeret in fontem citas revolutus undas amnis et noctem afferet Phoebea lampas, Hesperus faciet diem; ut ad miserias aliquid accedat meas, pii quoque erimus, unica Oedipodae est salus, non esse salvum, liceat ulcisci patrem adhuc inultum, dextra quid cessas iners exigere poenas? quicquid exactum est adhuc, matri dedisti, mitte genitoris manum, animosa virgo:'funus extendi» meum longaeque vivi ducis exequias patris. aliquando terra corpus invisum tege; peccas honesta mente, pietatem vocas patrem insepultum trahere, qui cogit mori nolentem in aequo est quique properantem impedit; nec tamen in aequo est: alterum gravius reor: occidere est vetare cupientem mori malo imperari quam eripi mortem mihi. desiste coepto, virgo: ius vitae ac necis meae penes me est. regna deserui libens, regnum mei retineo. si fida es comes, ensem parenti trade, sed notum nece ensem paterna, tradis? an gnati tenent cum regno et illum? facinore ubicumque est opus, ibi sit; relinquo, natus hunc habeat meus, sed uterque, flammas potius et vastum aggerem compone; in altos ipse me immittam rogos, pectusque solvam durum et in cinerem dabo hoc quicquid in me vivit, ubi saevum est mare? duc ubi sit altis prorutum saxis iugum, ubi torva rapidus ducat Ismenos vada, si dux es: illuc ire morituro placet, ubi sedit alta rupe semifero dolos Sphinx ore nectens. dirige huc gressus pedum, hic siste patrem, dira ne sedes vacet, monstrum repone maius, hoc saxum insidens obscura nostrae verba fortunae loquar, quae nemo solvat: quisquis Assyrio loca possessa regi scindis et Cadmi nemus serpente notum, sacra quo Dirce latet, supplex adoras, quisquis Eurotan bibis Spartamque fratre nobilem gemino colis, quique Elin et Parnason et Boeotios colonus agros uberis tondes soli: , adverte mentem, saeva Thebarum lues luctifica caecis verba committens modis quid simile posuit? quid tam inextricabile? avi gener patrisque rivalis sui, frater suorum liberum et fratrum parens; uno avia partu liberos peperit viro, sibi et nepotes, monstra quis tanta explicat? ego ipse, victae spolia qui Sphingis tuli, haerebo fati tardus interpres mei. * quid perdis ultra verba? quid pectus ferum mollire temptas precibus? hoc animo sedet effundere hanc cum morte luctantem diu animam et tenebras petere: nam sceleri haec meo parum alta nox est: Tartaro condi iuvat, et si quid ultra Tartarum est; tandem libet quod olim oportet, morte prohiberi haud queo. ferrum negabis? noxias lapsu vias eludes et artis colla laqueis inseri prohibebis? herbas quae ferunt letum auferes? quid ista tandem cura proficiet tua? ubique mors est. optume hoc