Pro M. Scauro — Cicero
PRO M. SCAVRO ORATIO maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia retineret, id quod praecipue semper studuit, generis, familiae, nominis dignitatem . subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio tribuno plebis. reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa. ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen vocatus ; vexatus a Q. Vario tribuno plebis est. non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit posse virtute me sine praesidio fortunae, quo contendissem , labore et constantia pervenire. et quoniam congesta fuit accusatio magis acervo quodam criminum, non distinctione aliqua generum et varietate. Bostarem igitur quendam dixit Norensem fugientem e Sardinia Scauri adventum prius illum sepultum quam huic cenam esse sublatam. si denique in illa bona invadere nullo modo potuisset nisi mortuo Bostare. si me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem, quem unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset. bona quam quod habebat ve niret . agedum ego defendi Scau ru m, Triari; defende tu matrem. te m etue r e n e non solvendo fuisse, bona denique reus n e r e tinere vol uis se q u ae proscripta esse nt , nis i . cum dare nollet Aris, clam ex Sardinia est fugere conatus. redimunt ( castores ) se ea parte corporis, propter quam maxime expetuntur. sic , inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur, sed quaesitum ab aliis est. illa audivimus , hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse. ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M'. Aquilius potuit imitari -tis suae rerumque gestarum senectutis dedecore foedavit. quid vero? alterum Crassum temporibus isdem num aut clarissimi viri Iulii aut summo imperio praeditus M. Antonius potuit imitari ? quid ? in omnibus monumentis Graeciae, quae sunt verbis ornatiora quam rebus, quis invenitur, cum ab Aiace fabulisque discesseris, qui tamen ipse ignominiae dolore, ut ait poeta, victor insolens se victum non potuit pati, praeter Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte multavit? at Graeculi quidem multa fingunt, apud quos etiam Cleombrotum Ambraciotam ferunt se ex altissimo praecipitasse muro, non quo acerbitatis accepisset aliquid, sed, ut video scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Platonis graviter et ornate scriptum librum de morte legisset, in quo, ut opinor, Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum permulta disputat, hanc esse mortem quam nos vitam putaremus, cum corpore animus tamquam carcere saeptus teneretur, vitam autem esse eam cum idem animus vinclis corporis liberatus in eum se locum unde esset ortus rettulisset. num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem norat aut legerat? qui tamen ipsi mortem ita laudant ut fugere vitam vetent atque id contra foedus fieri dicant legemque naturae. Aliam quidem causam mortis voluntariae nullam profecto iustam reperietis. atque hoc ille vidit; nam iecit quodam loco vita illam mulierem spoliari quam pudicitia maluisse. sed refugit statim nec de pudicitia plura dixit veritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et iocandi locum. constat enim illam cum deformitate summa fuisse, tum etiam senectute. qua re quae potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspicio? ac ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum et non a reo causam cognoscere, explicabo tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris morte—nam fuerunt duae—quo etiam facilius te dixi, libidinosam atque improbam matrem infami ac noto adulterio iam diu diligebat. is cum hanc suam uxorem anum et locupletem et molestam timeret, neque eam habere in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter dotem volebat. itaque compecto cum matre Bostaris consilium cepit ut uterque Romam veniret; ibi se aliquam rationem inventurum quem ad modum illam uxorem duceret co nfir mavit . hic opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu naturaque rerum, Arinis uxorem paelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa sua metus et fugae simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset, tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse dolore muliebri et mori quam id perpeti maluisse. altera non minus veri similis et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi aniculae non ille quidem vim adferret—neque enim erat rectum patronae—sed collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse suspendio putaretur. quae quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit. confirmata vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem. en quibus familiis quam foedis, quam contaminatis, quam turpibus datis hanc familiam, iudices. en quibus testibus commoti, de quo homine, de quo genere, de quo nomine sententias feratis, obliviscendum vobis putatis? matrum in liberos, virorum in uxores scelera cernitis, crudelitate mixtas libidines videtis immanis; duorum maximorum criminum auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut invidos infamata causa est, omni facinore et flagitio deformatos