De Partitione Oratoria — Cicero
M. Marci Tvlli Ciceronis Partitiones Oratoriae Tvlli Ciceronis Partitiones Oratoriae Cicero. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modo tibi est otium et si vis. PATER. An est, mi Cicero, quod ego malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est; deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter. C. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim isdem de rebus Latine interrogem? P. Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti, et tu ordine audies quae requires. C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? P. Tris. C. Cedo quas? P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. In quo est ipsa vis? P. In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda sunt et conlocanda . Proprie autem in rebus invenire, in verbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune, tamen ad inveniendum refertur. Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est; earum rerum omnium custos memoria. C. Quid? orationis quot sunt partes? P. Quattuor. Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio; ad impellendos animos duae, principium et peroratio. C. Quid ? Quaestio quasnam habet partis? P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino. C. Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret? P. Vt inveniat, quem ad modum fidem faciat eis quibus velit persuadere, et quem ad modum motum eorum animis adferat. C. Quibus rebus fides fit ? P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut adsumptis. C. Quos vocas locos? P. In quibus latent argumenta. C. Quid est argumentum? P. Probabile inventum ad faciendam fidem. C. Quo modo igitur duo genera ista dividis? P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia; insita, quae inhaerent in ipsa re. C. Testimoniorum quae genera sunt? P. Divinum et humanum; divinum est ut oracula auspicia, ut vaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum; humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita. C. Quae sunt quae dicis insita? P. Quae infixa sunt rebus ipsis, ut definitio, ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea; ut ea quae sunt quasi coniuncta aut quae quasi pugnantia inter se; ut earum rerum de quibus agitur causae; ut causarum eventus, id est, quae sunt effecta de causis; ut distributiones, ut genera partium generumve partes; ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argumenti; ut rerum contentiones, quid maius, quid par, quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates comparantur. C. Omnibusne igitur ex istis locis argumenta sumemus? P. Immo vero scrutabimur et quaeremus ex omnibus, sed adhibebimus iudicium, ut levia semper eiciamus, non numquam etiam communia praetermittamus et non necessaria. C. Quoniam de fide respondisti, volo audire de motu. P. Tu loco quidem quaeris, sed plenius quod vis explicabitur, cum ad orationis ipsius quaestionumque rationem venero. C. Quid sequitur igitur? P. Cum inveneris, conlocare; cuius in infinita quaestione ordo idem fere quem exposui locorum; in definita autem adhibenda sunt illa etiam quae ad motus animorum pertinent. C. Quo modo igitur ista explicas? P. Habeo communia praecepta fidem faciendi et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad cupiditatem aut ad metum—tot sunt enim genera, partes plures generum singulorum—omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis. Nam est in proposito finis fides, in causa fides et motus. Qua re cum de causa dixero, in quo inest propositum, de utroque dixero. C. Quid habes igitur de causa dicere? P. Auditorum eam genere distingui. Nam aut auscultator modo est qui audit aut disceptator, id est rei sententiaeque moderator; ita aut ut delectetur qui audit aut ut statuat aliquid. Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senator; sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis; quae quia in laudationes maxime conferatur, proprium iam habet ex eo nomen. C. Quas res sibi proponit in istis tribus generibus orator? P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis. C. Cur igitur hoc loco exponis genera causarum? P. Vt rationem conlocandi ad finem cuiusque accommodem. C. Quonam tandem modo? P. Quia quibus in orationibus delectatio finis est, varii sunt ordines conlocandi. Nam aut temporum servantur gradus aut generum distributiones; aut a minoribus ad maiora ascendimus aut a maioribus ad minora delabimur; aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia. C. Quid, in deliberatione quid spectas? P. Principia vel non longa vel saepe nulla. Sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati. Nec multum sane saepe narrandum . Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium; suasio autem futurarum. Qua re ad fidem et ad motum adhibenda est omnis oratio. C. Quid, in iudiciis quae est conlocatio? P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat , vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur, eis orationis praeceptis, quae ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando. Est enim propositum, ut iratum efficiat iudicem. C. Quid faciendum est contra reo? P. Omnia longe secus. Principia sumenda ad benevolentiam conciliandam; narrationes aut