Pro Q. Roscio Comoedo — Cicero
PRO Q. ROSCIO COMOEDO ORATIO malitiam naturae crederetur. is scilicet vir optimus et singulari fide praeditus in suo iudicio suis tabulis testibus uti conatur. solent fere dicere qui per tabulas hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: egone talem virum corrumpere potui, ut mea causa falsum in codicem referret? exspecto quam mox Chaerea hac oratione utatur: egone hanc manum plenam perfidiae et hos digitos meos impellere potui ut falsum perscriberent nomen? quod si ille suas proferet tabulas, proferet suas quoque Roscius. erit in illius tabulis hoc nomen, at in huius non erit. cur potius illius quam huius credetur?— scripsisset ille, si non iussu huius expensum tulisset? — non scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset? nam quem ad modum turpe est scribere quod non debeatur, sic improbum est non referre quod debeas. aeque enim tabulae condemnantur eius qui verum non rettulit et eius qui falsum perscripsit. sed ego copia et facultate causae confisus vide quo progrediar. si tabulas C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo arbitratu scriptas, quo minus secundum illum iudicetis non recuso. quis hoc frater fratri, quis parens filio tribuit ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet? ratum habebit Roscius; profer; quod tibi fuerit persuasum, huic erit persuasum, quod tibi fuerit probatum, huic erit probatum. Paulo ante M. Perpennae, P. Saturi tabulas poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chaerea, solius flagitamus et quo minus secundum eas lis detur non recusamus; quid ita non profers? non conficit tabulas? immo diligentissime. non refert parva nomina in codices? immo omnis summas. leve et tenue hoc nomen est? HS ccciↄↄↄ sunt. quo modo tibi tanta pecunia extraordinaria iacet? quo modo HS ccciↄↄↄ in codice accepti et expensi non sunt? pro di immortales! essene quemquam tanta audacia praeditum qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id petere audeat, quod in codicem iniuratus referre noluerit, id iurare in litem non dubitet, quod sibi probare non possit, id persuadere alteri conetur! nimium cito ait me indignari de tabulis; non habere se hoc nomen in codicem accepti et expensi relatum confitetur, sed in adversariis patere contendit. Vsque eone te diligis et magnifice circumspicis ut pecuniam non ex tuis tabulis sed ex adversariis petas? suum codicem testis loco recitare adrogantiae est; suarum perscriptionum et liturarum adversaria proferre non amentia est? quod si eandem vim, diligentiam auctoritatemque habent adversaria quam tabulae, quid attinet codicem instituere, conscribere, ordinem conservare, memoriae tradere litterarum vetustatem? sed si, quod adversariis nihil credimus, idcirco codicem scribere instituimus, quod etiam apud omnis leve et infirmum est, id apud iudicem grave et sanctum esse ducetur? quid est quod neglegenter scribamus adversaria? quid est quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? quia haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis memoriam, illae perpetuae existimationis fidem et religionem amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in ordinem confectae. itaque adversaria in iudicium protulit nemo; codicem protulit, tabulas recitavit. tu , C. Piso, tali fide, virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex adversariis pecuniam petere non auderes. ego quae clara sunt consuetudine diutius dicere non debeo; illud vero quod ad rem vehementer pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria rettulisti? erubescit , quid respondeat nescit, quid fingat extemplo non habet. sunt duo menses iam, dices. tamen in codicem accepti et expensi referri debuit. amplius sunt sex menses. cur tam diu iacet hoc nomen in adversariis? quid si tandem amplius triennium est? quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis iacere pateris? Vtrum cetera nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an non? si non, quo modo tabulas conficis? si etiam, quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas? nolebas sciri debere tibi Roscium; cur scribebas? rogatus eras ne referres; cur in adversariis scriptum habebas? sed haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est quod conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et adversarium et testem habuerit Roscius, nolo vincat. pecunia tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. hic tu si amplius HS nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. iudicium est pecuniae certae, arbitrium incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulavimus consequamur. ei rei ipsa verba formulae testimonio sunt. quid est in iudicio? derectum , asperum, simplex: si paret HS iↄↄↄ dari —. hic nisi planum facit HS iↄↄↄ ad libellam sibi deberi, causam perdit. quid est in arbitrio? mite , moderatum: qvantvm aeqvivs et melivs sit dari . ille tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. itaque alter causae confidit, alter diffidit. quae cum ita sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↄↄↄ , de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat. quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in iudicio! adest . Vtinam sederet in consilio C. Pisonis! ipse C. Piso est. eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam sponsionis concludebas? quis umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? nemo ; quantum enim aeq