Elegiae — Tibullus
1 Poem 1 Divitias alius fulvo sibi congerat auro Et teneat culti iugera multa soli, Quem labor adsiduus vicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent: Me mea paupertas vita traducat inerti, Dum meus adsiduo luceat igne focus. Ipse seram teneras maturo tempore vites Rusticus et facili grandia poma manu; Nec spes destituat, sed frugum semper acervos Praebeat et pleno pinguia musta lacu. Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris Seu vetus in trivio florida serta lapis, Et quodcumque mihi pomum novus educat annus, Libatum agricolae ponitur ante deo. Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona Spicea, quae templi pendeat ante fores, Pomosisque ruber custos ponatur in hortis, Terreat ut saeva falce Priapus aves. Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri Custodes, fertis munera vestra, Lares. Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos, Nunc agna exigui est hostia parva soli. Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes Clamet io messes et bona vina date . Iam modo iam possim contentus vivere parvo Nec semper longae deditus esse viae, Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra Arboris ad rivos praetereuntis aquae. Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae Desertum oblita matre referre domum. At vos exiguo pecori, furesque lupique, Parcite: de magno est praeda petenda grege. Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis Et placidam soleo spargere lacte Palem. Adsitis, divi, neu vos e paupere mensa Dona nec e puris spernite fictilibus. Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili conposuitque luto. Non ego divitias patrum fructusque requiro, Quos tulit antiquo condita messis avo: Parva seges satis est, satis requiescere lecto Si licet et solito membra levare toro. Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuvante sequi. Hoc mihi contingat. Sit dives iure, furorem Qui maris et tristes ferre potest pluvias. O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, Quam fleat ob nostras ulla puella vias. Te bellare decet terra, Messalla, marique, Ut domus hostiles praeferat exuvias; Me retinent vinctum formosae vincla puellae, Et sedeo duras ianitor ante fores. Non ego laudari curo, mea Delia; tecum Dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer. Te spectem, suprema mihi cum venerit hora, Te teneam moriens deficiente manu. Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro Vincta, neque in tenero stat tibi corde silex. Illo non iuvenis poterit de funere quisquam Lumina, non virgo, sicca referre domum. Tu manes ne laede meos, sed parce solutis Crinibus et teneris, Delia, parce genis. Interea, dum fata sinunt, iungamus amores: Iam veniet tenebris Mors adoperta caput, Iam subrepet iners aetas, nec amare decebit, Dicere nec cano blanditias capite. Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes Non pudet et rixas inseruisse iuvat. Hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque, Ite procul, cupidis volnera ferte viris, Ferte et opes: ego conposito securus acervo Despiciam dites despiciamque famem. Poem 2 Adde merum vinoque novos conpesce dolores, Occupet ut fessi lumina victa sopor, Neu quisquam multo percussum tempora baccho Excitet, infelix dum requiescit amor. Nam posita est nostrae custodia saeva puellae, Clauditur et dura ianua firma sera. Ianua difficilis domini, te verberet imber, Te Iovis imperio fulmina missa petant. Ianua, iam pateas uni mihi, victa querelis, Neu furtim verso cardine aperta sones. Et mala siqua tibi dixit dementia nostra, Ignoscas: capiti sint precor illa meo. Te meminisse decet, quae plurima voce peregi Supplice, cum posti florida serta darem. Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle, Audendum est: fortes adiuvat ipsa Venus. Illa favet, seu quis iuvenis nova limina temptat, Seu reserat fixo dente puella fores; Illa docet molli furtim derepere lecto, Illa pedem nullo ponere posse sono, Illa viro coram nutus conferre loquaces Blandaque conpositis abdere verba notis. Nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat Nec vetat obscura surgere nocte timor. En ego cum tenebris tota vagor anxius urbe, Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro Volneret aut rapta praemia veste petat. Quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque Qualibet: insidias non timuisse decet. Non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis, Non mihi, cum multa decidit imber aqua. Non labor hic laedit, reseret modo Delia postes Et vocet ad digiti me taciturna sonum. Parcite luminibus, seu vir seu femina fiat Obvia: celari volt sua furta Venus. Neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen Neu prope fulgenti lumina ferte face. Siquis et inprudens adspexerit, occulat ille Perque deos omnes se meminisse neget: Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam, Is Venerem e rapido sentiet esse mari. Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax Pollicita est magico saga ministerio. Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, Fluminis haec rapidi carmine vertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido devocat ossa rogo; Iam tenet infernas magico stridore catervas, Iam iubet adspersas lacte referre pedem. Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo, Cum libet, aestivo convocat orbe nives. Sola tenere malas Medeae dicitur herbas, Sola feros Hecates perdomuisse canes. Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses: Ter cane, ter dictis despue carminibus. Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam, Non sibi, si in molli viderit ipse toro. Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet Omnia, de me uno sentiet ipse nihil. Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis solvere posse meos, Et me lustravit taedis, et nocte serena Concidit ad magicos hostia pulla deos. Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset, Orabam, nec te posse carere velim. Ferreus ille fuit, qui, te cum posset h