ロスメルスホルム — Henrik Ibsen
Liber I Ille ego, quī quondam gracilī modulātus avēna A carmen, et ēgressus silvīs vīcīna coēgī B ut quamvis avidō pārērent arva colōnō, C gratum opus agricolīs, at nunc horrentia Mārtis D Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram; multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem, 5 īnferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum, Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae. Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō, quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs īnsignem pietāte virum, tot adīre labōrēs 10 impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae? Urbs antīqua fuit, Tyriī tenuēre colōni, Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī; quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam 15 posthabitā coluisse Samō; hīc illius arma, hīc currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse, sī quā fāta sinant, iam tum tenditque fovetque. 'Prōgeniem' sed enim 'Trōiānō ā sanguine dūcī' audierat 'Tyriās ōlim quae verteret arcēs; 20 hinc populum lātē rēgem bellōque superbum ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās. Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellī, prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs 25 exciderant animō: manet altā mente repostum iūdicium Paridis sprētaeque iniūria formae, et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs. Hīs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō Trōas, reliquiās Danaum atque immītis Achillī, 30 arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs errābant, āctī fātīs, maria omnia circum. Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem! Vix ē cōnspectū Siculae tellūris in altum vēla dabant laetī, et spūmās salis aere ruēbant, 35 cum Iūnō, aeternum servāns sub pectore vulnus, haec sēcum: 'Mēne inceptō dēsistere victam, nec posse Ītaliā Teucrōrum āvertere rēgem? Quippe vetor fātīs. Pallāsne exūrere classem Argīvum atque ipsōs potuit submergere pontō, 40 ūnius ob noxam et furiās Āiācis Oīleī? Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem, disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs, illum expīrantem trānsfīxō pectore flammās turbine corripuit scopulōque īnfīxit acūtō. 45 Ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Iovisque et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annōs bella gerō! Et quisquam nūmen Iūnōnis adōrat praetereā, aut supplex ārīs impōnet honōrem?' Tālia flammātō sēcum dea corde volūtāns 50 nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus austrīs, Aeoliam venit. Hīc vastō rēx Aeolus antrō luctantīs ventōs tempestātēsque sonōrās imperiō premit ac vinclīs et carcere frēnat. Illī indignantēs magnō cum murmure montis 55 circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce scēptra tenēns, mollitque animōs et temperat īrās. Nī faciat, maria ac terrās caelumque profundum quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās. Sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātrīs, 60 hoc metuēns, mōlemque et montēs insuper altōs imposuit, rēgemque dedit, quī foedere certō et premere et laxās scīret dare iussus habēnās. Ad quem tum Iūnō supplex hīs vōcibus ūsa est: 'Aeole, namque tibī dīvum pater atque hominum rēx 65 et mulcēre dedit flūctūs et tollere ventō, gens inimīca mihī Tyrrhēnum nāvigat aequor, Īlium in Ītaliam portāns victōsque Penātīs: incute vim ventīs submersāsque obrue puppīs, aut age dīversōs et dīssice corpora pontō. 70 Sunt mihi bis septem praestantī corpore Nymphae, quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa, cōnubiō iungam stabilī propriamque dicābō, omnīs ut tēcum meritīs prō tālibus annōs exigat, et pulchrā faciat tē prōle parentem.' 75 Aeolus haec contrā: 'Tuus, ō rēgīna, quid optēs explōrāre labor; mihi iussa capessere fās est. Tū mihi, quodcumque hoc rēgnī, tū scēptra Iovemque conciliās, tū dās epulīs accumbere dīvum nimbōrumque facis tempestātumque potentem.' 80 Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem impulit in latus: ac ventī, velut agmine factō, quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant. Incubuēre marī, tōtumque ā sēdibus īmīs ūnā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellīs 85 Āfricus, et vastōs volvunt ad lītora flūctūs. Īnsequitur clāmorque virum strīdorque rudentum. Ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque Teucrōrum ex oculīs; pontō nox incubat ātra. Intonuēre polī, et crēbrīs micat ignibus aethēr, 90 praesentemque virīs intentant omnia mortem! Extemplō Aenēae solvuntur frīgore membra: ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās tālia vōce refert: 'Ō terque quaterque beātī, quīs ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altīs 95 contigit oppetere! Ō Danaum fortissime gentis Tȳdīdē! Mēne Īliacīs occumbere campīs nōn potuisse tuāque animam hanc effundere dextrā? Saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undīs 100 scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit?' Tālia iactantī strīdēns Aquilōne procella vēlum adversa ferit, flūctūsque ad sīdera tollit. Franguntur rēmī; tum prōra āvertit, et undīs dat latus; īnsequitur cumulō praeruptus aquae mōns. 105 Hī summō in flūctū pendent; hīs unda dehīscēns terram inter flūctūs aperit; furit aestus harēnīs. Trīs Notus abreptās in saxa latentia torquet (saxa vocant Italī mediīs quae in flūctibus 'Ārās' dorsum immāne marī summō) trīs Eurus ab altō 110 in brevia et Syrtīs urget, miserābile vīsū, inlīditque vadīs atque aggere cingit harēnae. Ūnam, quae Lyciōs fīdumque vehēbat Orontēn, ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus in puppim ferit: excutitur prōnusque magister 115 volvitur in caput; ast illam ter flūctus ibīdem torquet agēns circum, et rapidus vorat aequore vertex. Adpārent rārī nantēs in gurgite vastō, arma virum, tabulaeque, et Trōia gāza per undās. Iam validam Īlioneī nāvem, iam fortis Achātae, 120 et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs, vīcit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs accipiunt inimīcum imbrem, rīmīsque fatīscunt. Intereā magnō miscērī murmure pontum, ēmissamque hiemem sēnsit Neptūnus, et īmīs 125 stāgna refūsa vadīs, graviter commōtus; et altō prōspiciēns, summā placidum caput ext