Elegiae — Propertius
1 Poem 1 Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, contactum nullis ante cupidinibus. tum mihi constantis deiecit lumina fastus et caput impositis pressit Amor pedibus, donec me docuit castas odisse puellas improbus, et nullo vivere consilio. ei mihi, iam toto furor hic non deficit anno, cum tamen adversos cogor habere deos. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saevitiam durae contudit Iasidos. nam modo Partheniis amens errabat in antris, rursus in hirsutas ibat et ille feras; ille etiam Hylaei percussus vulnere rami saucius Arcadiis rupibus ingemuit. ergo velocem potuit domuisse puellam: tantum in amore fides et benefacta valent. in me tardus Amor non ullas cogitat artes, nec meminit notas, ut prius, ire vias. at vos, deductae quibus est pellacia lunae et labor in magicis sacra piare focis, en agedum dominae mentem convertite nostrae, et facite illa meo palleat ore magis! tunc ego crediderim Manes et sidera vobis posse Cytinaeis ducere carminibus. aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici, quaerite non sani pectoris auxilia. fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes, sit modo libertas quae velit ira loqui. ferte per extremas gentes et ferte per undas, qua non ulla meum femina norit iter. vos remanete, quibus facili deus annuit aure, sitis et in tuto semper amore pares. nam me nostra Venus noctes exercet amaras, et nullo vacuus tempore defit Amor. hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur cura, neque assueto mutet amore torum. quod si quis monitis tardas adverterit aures, heu referet quanto verba dolore mea! Poem 2 Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo et tenuis Coa veste movere sinus, aut quid Orontea crines perfundere murra, teque peregrinis vendere muneribus, naturaeque decus mercato perdere cultu, nec sinere in propriis membra nitere bonis? crede mihi, non ulla tuaest medicina figurae: nudus Amor formam non amat artificem. aspice quos summittat humus non fossa colores, ut veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosior arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha vias. litora nativis praefulgent picta lapillis, et volucres nulla dulcius arte canunt. non sic Leucippis succendit Castora Phoebe, Pollucem cultu non Helaira soror; non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo, Eueni patriis filia litoribus; nec Phrygium falso traxit candore maritum avecta externis Hippodamia rotis: sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, qualis Apelleis est color in tabulis. non illis studium fuco conquirere amantes: illis ampla satis forma pudicitia. non ego nunc vereor ne sis tibi vilior istis: uni si qua placet, culta puella sat est; cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet Aoniamque libens Calliopea lyram, unica nec desit iucundis gratia verbis, omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probat. his tu semper eris nostrae gratissima vitae, Poem 3 Qualis Thesea iacuit cedente carina languida desertis Cnosia litoribus; qualis et accubuit primo Cepheia somno libera iam duris cotibus Andromede; nec minus assiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano: talis visa mihi mollem spirare quietem Cynthia consertis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem vestigia Baccho, et quaterent sera nocte facem pueri. hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, molliter impresso conor adire toro; et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saevitiae; sed sic intentis haerebam fixus ocellis, Argus ut ignotis cornibus Inachidos. et modo solvebam nostra de fronte corollas ponebamque tuis, Cynthia, temporibus; et modo gaudebam lapsos formare capillos; nunc furtiva cavis poma dabam manibus: omnia quae ingrato largibar munera somno, munera de prono saepe voluta sinu; et quotiens raro duxti suspiria motu, obstupui vano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent visa timores, neve quis invitam cogeret esse suam: donec diversas praecurrens luna fenestras, luna moraturis sedula luminibus, compositos levibus radiis patefecit ocellos. sic ait in molli fixa toro cubitum: 'tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit e foribus? namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis, languidus exactis, ei mihi, sideribus? o utinam talis perducas, improbe, noctes, me miseram qualis semper habere iubes! nam modo purpureo fallebam stamine somnum, rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae; interdum leviter mecum deserta querebar externo longas saepe in amore moras: dum me iucundis lassam Sopor impulit alis. illa fuit lacrimis ultima cura meis.' Poem 4 Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas mutatum domina cogis abire mea? quid me non pateris vitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere servitio? tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu Spartanae referas laudibus Hermionae, et quascumque tulit formosi temporis aetas; Cynthia non illas nomen habere sinat: nedum, si levibus fuerit collata figuris, inferior duro iudice turpis eat. haec sed forma mei pars est extrema furoris; sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat: ingenuus color et motis decor artubus et quae gaudia sub tacita discere veste libet. quo magis et nostros contendis solvere amores, hoc magis accepta fallit uterque fide. non impune feres: sciet haec insana puella et tibi non tacitis vocibus hostis erit; nec tibi me post haec committet Cynthia nec te quaeret; erit tanti criminis illa memor, et te circum omnis alias irata puellas differet: heu nullo limine carus eris. nullas illa suis contemnet fletibus aras, et quicumque sacer, qualis ubique, lapis. non ullo gravius temptatur Cynthia damno quam sibi cum rapto cessat amore decus, praecipue nostro. maneat sic semper, adoro, nec quicquam ex illa quod querar inveniam! Poem 5 invide, tu tandem voces compesce molestas et sine nos cursu, quo sumus, ire pares! Quid tibi vis, insane? meae sentire furores? infelix, properas ultima nosse mala, et miser ignotos vest