変身物語 — Ovid
Liber I In nova fert animus mūtātās dīcere fōrmās corpora; dī, coeptīs (nam vōs mūtāstis et illās) adspīrāte meīs prīmāque ab orīgine mundī ad mea perpetuum dēdūcite tempora carmen! Ante mare et terrās et quod tegit omnia caelum 5 ūnus erat tōtō nāturae vultus in orbe, quem dīxēre chaos: rūdis indīgestaque mōlēs nec quicquam nisi pondus iners congestaque eōdem nōn bene iunctārum discordia sēmina rērum. Nūllus adhūc mundō praebēbat līmina Tītān, 10 nec nova crescendō reparābat cornua Phoebē, nec circumfūsō pendēbat in āere tellūs ponderibus lībrāta suīs, nec bracchia longō margine terrārum porrexerat Amphītrītē; utque erat et tellūs illīc et pontus et āēr, 15 sīc erat instabilis tellūs, innābilis unda, lūcis egēns āēr; nūllī sua fōrma manēbat, obstābatque aliīs aliud, quia corpore in ūnō frīgida pugnābant calidīs, ūmentia siccīs, mollia cum dūrīs, sine pondere, habentia pondus. 20 Hanc deus et melior lītem nātūra dirēmit. Nam caelō terrās et terrīs abscidit undās et liquidum spissō sēcrēvit ab āere caelum. Quae postquam ēvolvit caecōque exēmit acervō, dissociāta locīs concordī pāce ligāvit: 25 ignea convexī vīs et sine pondere caelī ēmicuit summāque locum sibi fēcit in arce; proximus est āēr illī levitāte locōque; densior hīs tellūs elementaque grandia traxit et pressa est gravitāte suā; circumfluus ūmor 30 ultima possēdit solidumque coercuit orbem. Sīc ubi dispositam quisquis fuit ille deōrum congeriem secuit sectamque in membra coēgit, principiō terram, nē nōn aequālis ab omnī parte foret, magnī speciem glomerāvit in orbīs. 35 Tum freta diffundī rapidīsque tumescere ventīs iussit et ambītae circumdare lītora terrae; addidit et fontēs et stāgna inmēnsa lacūsque flūminaque oblīquīs cīnxit dēclīvia rīpīs, quae, dīversa locīs, partim sorbentur ab ipsā, 40 in mare perveniunt partim campōque recepta līberiōris aquae prō rīpīs lītora pulsant. Iussit et extendī campōs, subsīdere vallēs, fronde tegī silvās, lapidōsōs surgere montēs, utque duae dextrā caelum totidemque sinistrā 45 parte secant zōnae, quinta est ardentior illīs, sīc onus inclūsum numerō distinxit eōdem cūra deī, totidemque plagae tellūre premuntur. Quārum quae media est, nōn est habitābilis aestū; nix tegit alta duās; totidem inter utramque locāvit 50 temperiemque dedit mixtā cum frīgore flammā. Inminet hīs āēr, quī, quantō est pondere terrae pondus aquae levius, tantō est onerōsior ignī. Illīc et nebulās, illīc consistere nūbēs iussit et hūmānās mōtūra tonitrua mentēs 55 et cum fūlminibus facientēs fulgura ventōs. Hīs quoque nōn passim mundī fabricātor habendum āera permīsit; vix nunc obsistitur illīs, cum sua quisque regat dīversō flāmina tractū, quin lanient mundum; tanta est discordia frātrum. 60 Eurus ad Aurōram Nabataeaque rēgna recessit Persidaque et radiīs iuga subdita mātūtīnīs; vesper et occiduō quae lītora sōle tepescunt, proxima sunt Zephyrō; Scythiam septemque triōnēs horrifer invāsit Boreās; contrāria tellūs 65 nūbibus adsiduīs pluviāque madēscit ab Austrō. Haec super inposuit liquidum et gravitāte carentem aethera nec quicquam terrēnae faecis habentem. Vix ita līmitibus dissaepserat omnia certīs, cum, quae pressa diū fuerant cālīgine caeca, 70 sīdera coeperunt tōtō effervescere caelō; neu regiō foret ūlla suīs animālibus orba, astra tenent caeleste solum fōrmaeque deōrum, cessērunt nitidīs habitandae piscibus undae, terra ferās cēpit, volucrēs agitābilis āēr. 75 Sanctius hīs animal mentīsque capācius altae dēerat adhūc et quod domināri in cētera posset: natus homō est, sive hunc dīvīnō sēmine fēcit ille opifex rērum, mundī meliōris orīgō, sive recēns tellūs sēductaque nūper ab altō 80 aethere cognātī retinēbat sēmina caelī. Quam satus Īapetō, mixtam pluviālibus undīs, finxit in effigiem moderantum cūncta deōrum, prōnaque cum spectēnt animālia cētera terram, ōs hominī sūblīme dedit caelumque vidēre 85 iussit et ērectōs ad sīdera tollere vultus: sīc, modo quae fuerat rudis et sine imāgine, tellūs induit ignōtās hominum conversa figūrās. Aurea prīma sata est aetās, quae vindice nūllō, sponte suā, sine lēge fidem rectumque colēbat. 90 poena metūsque aberant, nec verba minantia fīxō aere legēbantur, nec supplex turba timēbat iūdicis ōra suī, sed erant sine vindice tūtī. Nōndum caesa suīs, peregrīnum ut vīseret orbem, montibus in liquidās pīnus dēscenderat undās, 95 nūllaque mortālēs praeter sua lītora nōrant; nōndum praecipitēs cingēbant oppida fossae; nōn tuba dērectī, nōn aeris cornua flexī, nōn galeae, nōn ensis erat: sine mīlitis ūsū mollia sēcūrae peragēbant ōtia gentēs. 100 Ipsa quoque inmūnīs rastrōque intacta nec ūllīs saucia vōmeribus per sē dabat omnia tellūs, contentīque cibīs nūllō cōgente creātīs arbuteōs fētūs montānaque frāga legēbant cornaque et in dūris haerentia mōra rubētīs 105 et quae dēciderant patulā Iovis arbore glāndēs. Vēr erat aeternum, placidīque tepentibus aurīs mulcēbant zephyrī nātōs sine sēmine flōrēs; mox etiam frūgēs tellūs inarāta ferēbat, nec renovātus ager gravidīs cānēbat aristīs; 110 flūmina iam lactis, iam flūmina nectaris ībant, flāvaque dē viridī stillābant īlice mella. Postquam Sāturnō tenebrōsa in Tartara missō sub Iove mundus erat, subiit argentea prōlēs, aurō dēterior, fulvō pretiōsior aere. 115 Iuppiter antīquī contraxit tempora vēris perque hiemēs aestūsque et inaequālis autumnōs et breve vēr spatiīs exēgit quattuor annum. Tum prīmum siccīs āēr fervoribus ūstus canduit, et ventīs glaciēs adstricta pependit; 120 tum prīmum subiēre domōs; domus antra fuērunt et densī fruticēs et vinctae cortice virgae. Sēmina tum prīmum longis Cereālia sulcīs obruta sunt, pressīque iugō gemuēre iuvencī. Tertia post illam successit aenea prōlēs, 125 saevior ingeniīs et ad horrida promptior arma, nōn scelerāta tamen; dē dūro est ultima ferrō. Prōtinus inrūpit vēnae peiōris in aevum omne nefās: fūgēre pudor vērumque fidēsque; in quōrum subiēre locum frāudēsque dolusque 130 īnsidiaeque et vīs et amor scelerātus habendī. Vēla dabant ventīs nec adhūc bene nōverat illōs nāvita, quaeque prius steteran