Timaeus — Cicero
Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta contra physicos et saepe cum P. Nigidio Carneadeo more et modo disputata. Fuit enim vir ille cum ceteris artibus, quae quidem dignae libero essent, ornatus omnibus, tum acer investigator et diligens earum rerum, quae a natura involutae videntur; denique sic iudico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disciplina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla in Italia Siciliaque viguisset, hunc extitisse, qui illam renovaret. Qui cum me in Ciliciam proficiscentem Ephesi expectavisset Romam ex legatione ipse decedens, venissetque eodem Mytilenis mei salutandi et visendi causa Cratippus, Peripateticorum omnium, quos quidem ego audierim, meo iudicio facile princeps, perlibenter et Nigidium vidi et cognovi Cratippum. Ac primum quidem tempus salutationis in percontatione consumpsimus * * * Quid est, quod semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem semper est; alterum, quod adfert opinionem sensus rationis expers, quod totum opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse vere potest. Omne autem, quod gignitur, ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota reperiri origo potest. Quocirca si is, qui aliquod munus efficere molitur, eam speciem, quae semper eadem est, intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam, quae gignitur, numquam illam, quam expetet, pulchritudinem consequetur. Omne igitur caelum sive mundus, sive quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit— de quo id primum consideremus, quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit ab aliquo temporis principatu. Ortus est, quandoquidem cernitur et tangitur et est undique corporatus. Omnia autem talia sensum movent, sensusque moventia quae sunt, eadem in opinatione considunt; quae ortum habere gignique diximus, nihil autem gigni posse sine causis. Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis invenire difficile et, cum iam inveneris, indicare in vulgus nefas. Rursus igitur videndum, ille fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne, quod semper unum et idem et sui simile, an id, quod generatum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitatis imitari maluit, sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno secutus. Non igitur dubium, quin aeternitatem maluerit exsequi, quandoquidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius. Sic ergo generatus ad id est effectus, quod ratione sapientiaque conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur. Ex quo efficitur, ut sit necesse hunc, quem cernimus, mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. Difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium. De iis igitur, quae diximus, haec sit prima distinctio. Omni orationi cum iis rebus, de quibus explicat, videtur esse cognatio. Itaque cum de re stabili et inmutabili disputat oratio, talis sit, qualis illa, quae neque redargui neque convinci potest. Cum autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene agi putat, si similitudinem veri consequatur. Quantum enim ad id, quod ortum est, aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Quocirca si forte de deorum natura ortuque mundi disserentes minus id, quod avemus animo, consequemur, ut tota dilucide et plane exornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debebitis, si probabilia dicentur. Aequum est enim meminisse et me, qui disseram, hominem esse et vos, qui iudicetis, ut, si probabilia dicentur, ne quid ultra requiratis. Quaeramus igitur causam, quae inpulerit eum, qui haec machinatus sit, ut originem rerum et molitionem novam quaereret. Probitate videlicet praestabat; probus autem invidet nemini; itaque omnia sui similia generavit. Haec nimirum gignendi mundi causa iustissima. Nam cum constituisset deus bonis omnibus explere mundum, mali nihil admiscere, quoad natura pateretur, quicquid erat, quod in cernendi sensum caderet, id sibi adsumpsit non tranquillum et quietum, sed inmoderate agitatum et fluitans, idque ex inordinato in ordinem adduxit; hoc enim iudicabat esse praestantius. Fas autem nec est nec umquam fuit quicquam nisi pulcherrimum facere ei, qui esset optumus. Cum rationem igitur habuisset, reperiebat nihil esse eorum, quae natura cernerentur, inintellegens intellegente in toto genere praestantius. Quocirca intellegentiam in animo, animum inclusit in corpore. Sic ratus est opus illud effectum esse pulcherrimum. Quam ob causam non est cunctandum profiteri, si modo investigari aliquid coniectura potest, hunc mundum animal esse, idque intellegens et divina providentia constitutum. Hoc posito, quod sequitur, videndum est, cuiusnam animantium deus in fingendo mundo similitudinem secutus sit. Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota animantia; sunt enim omnia in quaedam genera partita aut inchoata nulla ex parte perfecta; imperfecto autem nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest. Cuius ergo omne animal quasi particula quaedam est, sive in singulis sive in universo genere cernatur, eius similem mundum esse dicamus. Omnes igitur, qui animo cernuntur et ratione intelleguntur, animantes conplexu rationis et intellegentiae sicut homines hoc mundo et pecudes et omnia, quae sub aspectum cadunt, conprehenduntur. Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi potest, et quod ex omni parte absolutissimum est, cum deus eius similem mundum efficere vellet, animal unum aspectabile, in quo omnia animalia continerentur, effecit. Rectene igitur unum mundum diximus, an fuit pluris aut innumerabilis dictu melius et verius? Unus profecto, siquidem factus est ad exemplum. Quod enim omnis animantis eos, qui ratione intelleguntur, complectitur, id non potest esse cum altero. Rursus enim alius animans, q