内乱(ファルサリア) — Lucan
Book 1 Praefatur poeta argumentum. Conqueritur de bello ipso. Alloquitur Neronem. De causis belli internis. Aemulatio inter Pompeium et Caesarem, mortuo Crasso. Luxuries Romana. Caesar Rubiconem transit, Ariminumque invadit. Queruntur incolae eius regionis, sese primos cuiusque belli sentire damna. Accedit Curio, Roma expulsus, ad Caesarem, eumque ad bellum hortatur. Caesar milites alloquitur. Dubiis militibus, Laelius item ad bellum hortatur. Adsentiunt milites. Ergo Caesar Romam petit. Enumerantur copiae. Fama maior vero Romae de eius adventu. Metus populi. Fugiunt senatores et cives, et ipse Pompeius. Prodigia visa enarrantur. Ea propter consulitur Tuscus vates Aruns. Lustratur urbs. Sacrificium fit infaustum. Mala praesagit Aruns. Item Figulus. Item matrona quaedam. Book 2 Prooemium de prodigiis. Melius esse, nulla fieri. Describitur turbatus Romae status. Queruntur matronae. Queruntur viri, quorum aliquis senior prolixa oratione de superiori bello civili inter Marium Syllamque gesto disserit. Interritus tamen his omnibus, Brutus noctu ad Catonem adit, eumque alloquitur, et quaerit, quod sit consilium suum. Respondet Cato: se Pompeium secuturum, et ad idem faciendum Brutum incitat. Dum ii colloquuntur inter se, intrat Marcia, quam Cato sibi nuptam, olim Hortensio cesserat; ea, mortuo Hortensio, iterum Catonis matrimonium petit, in bellum eum secutura. Ergo iunguntur statim, praesente Bruto. Interea Pompeius in Campaniam cesserat; describitur Apenninus mons cum fluminibus suis. Caesar omnem Italiam occupat; fugiunt Libo, Thermus, Sylla, Varus, Lentulus, Scipio ex oppidis suis, quae tenuerunt. Domitius Corfinii, ponte rupto fluvioque supra ripam emisso, morari Caesarem conatur; ille tamen transit flumen; dumque obsidere parat Corfinium, cives Domitium ei tradunt, quem Caesar libertate invitum etiam donat. Interim Pompeius suas cohortes alloquitur, proeliumque promittit in posterum diem. Non acclamantibus tamen militibus, cedit usque ad Brundusium. Describitur eius oppidi situs. Dimittit filium Pompeius in Asiam, ad sollicitandos reges. Ipse in Epirum transire parat. Persequitur Pompeium Caesar, mareque praecludere vallo molitur. Pompeius Italiam relinquit. Caesar Brundusium intrat. Book 3 Pompeio naviganti in somnio apparet Iulia, uxor quondam eius, cruentumque fore bellum praedicit. Appellit ad Epirum Pompeius. Caesar Curio mandat, ut ex Sicilia annonam procuret. Deinde Romam tendit. Romae timor. Senatus Caesari obnoxius. Unus Metellus tribunus se opponit aerarium spoliaturis. Minatur ei Caesar. Cotta Metellum ad cedendum hortatur. Aperitur templum, aerariumque inde profertur. Interim Pompeius copias ex Graecia Asiaque cogit; quae recensentur. Caesar in Hispaniam iturus ad Massiliam tendit, quae fida manserat Pompeio. Mittunt Massilienses legatos ad eum, civile bellum deprecantes. Caesar tamen Massiliam obsidet. Describuntur munitiones. Lucum iubet Caesar exscindi sacrum, cogitque ipse renuentes milites. Caesar in Hispaniam proficiscens, Trebonio mandat oppugnationem. Agger iacitur; pugnatur; acceditur ad muros; vinea agitur. Erumpunt noctu Massilienses, hostesque profligant terra. Igitur mari res tentatur. Brutus adest cum classe. Navalis fit pugna. Ea uberius per singuli facinora describitur. Vincuntur Massilienses, Brutusque victor evadit. Book 4 Interea Caesar in Hispaniam venit, ubi Afranius et Petreius legati praeerant copiis Pompeianis vel potius Romanis Iberisque cum illis coniunctis. Ad Ilerdam res geritur. Fit proelium. Vere adveniente aquarum fiunt fluctus, et inundantur castra. Fames oritur et annonae caritas. Diluvium. Denique aquae recedunt; Petreius Ilerda abit. Caesar eum persequens pugnam facit. Fugientem hostem Caesar a tergo iubet excipi. Castra locantur utrimque et a Pompeianis et Caesarianis. Agnoscunt se invicem cives, et manus copulant, et pocula iungunt. At Petreius suos abigit, eosque alloquitur. Bellum recipitur. Fuga fit Pompeianorum Ilerdam versus. Caesar eos aqua intercludit. Describitur Pompeianorum aquae inopia. Afranius pacem petit a Caesare. Fit pax. Recreantur adversarii et milites et incolae. Interim Antonius, Caesaris legatus, in ora Dalmatica Salonis obsidetur a Pompeianis. Conantur Caesariani effugere noctu ratibus iunctis. Quarum duae feliciter elabuntur. At intercepti a Pompeianis qui tertia vehuntur, semet ipsos invicem ad unum omnes interficiunt. Curio interim, ex Sicilia ad Bagradam fluvium in Africa appellit prope Uticam, edoceturque ab incola quodam de ea regione, deque Herculis ibi contra Antaeum rebus gestis, et de Scipione. Curio Varum pellit. Contra Iubam pugnat; sed circumventus eius insidiis, ipse cum copiis perit. Apostrophe ad Curionem. Book 5 Sub initio anni consules in Epiro in exercitu Pompeii comitia habent. Lentulus patres alloquitur hortaturque ut Pompeium iubeant esse ducem. Id quod fit. Dein reges, qui auxilia miserant, laudati. Appius Pompeianus consulit oraculum Delphicum, quod diu siluerat. Describitur oraculum. Aperitur templum. Pythia dehortatur. Adigitur tamen ut tripoda conscendat. Furor eam invadit. Eloquitur oraculum de Appio ipso ante Pharsalicam pugnam in Euboea insula morituro. Apostrophe ad oraculum. Exit Pythia templo, animumque humanum recipit. Apostrophe ad Appium. Interim redux ex Hispania Caesar, deprehendit milites ad pacem inclinantes, bellumque pertaesos, et tumultuantes idcirco. Caesar interritus eos alloquitur, minaturque. Mutatur militum animus. Caesar Brundusium eos mittit ibique classem parare iubet. Ipse Romam it, resque ibi ordinat. Inde Brundusium, media hieme. Confirmat milites. Traiicit fretum, adque Palaesten appellit in Epiro. Dein ad Dyrrhachium castra fiunt. Caesarem moratur, ne pugna statim fiat, Antonius, Brundusii relictus, hiemeque ne eum sequeretur impeditus. Caesar decernit solus Brundusium navigare, Antoniumque accersere. Ergo ad litus it. Ibi cymbam deprehendit, eiusque dominum Amyclam quendam ex somno excitat, promissisque magnis adigit, ut secum fretum transiiciat. Tempestas fit.