Rudens — Plautus
prologue PROLOGVS Arctvrvs Qui gentes omnes mariaque et terras movet, eius sum civis civitate caelitum. ita sum, ut videtis, splendens stella candida, signum quod semper tempore exoritur suo hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi. qui est imperator divom atque hominum Iuppiter, is nos per gentis alium ália disparat, qui facta hominum, mores, pietatem et fidem noscamus, ut quemque adiuvet opulentia. qui falsas litis falsis testimoniis petunt quique in iure abiurant pecuniam, eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem; cotidie ille scit quis hic quaerat malum: qui hic litem apisci postulant peiurio mali, res falsas qui impetrant apud iudicem, iterum ille eam rem iudicatam iudicat; maiore multa multat quam litem auferunt. bonos in aliis tabulis exscriptos habet. atque hoc scelesti in animum inducunt suom, Iovem sé placare posse donis, hostiis: et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia nihil éi acceptumst a periuris supplici; facilius si qui pius est a dis supplicans, quam qui scelestust, inveniet veniam sibi. idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni quique aetatem agitis cum pietate et cum fide: retinete porro, post factum ut laetemini. nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar. primumdum huic esse nomen urbi Diphilus Cyrenas voluit. illic habitat Daemones in agro atque villa proxima propter mare, senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus; neque is adeo propter malitiam patria caret, sed dum alios servat se impedivit interim, rem bene paratam comitate perdidit. huíc filiola virgo periit parvola. eam dé praedone vir mercatur pessumus, is eam huc Cyrenas leno advexit virginem. adulescens quidam civis huius Atticus eam vídit ire e ludo fidicinio domum, amare occepit: ad lenonem devenit, minis triginta sibi puellam destinat datque arrabonem et iure iurando alligat. is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem neque quod iuratus adulescenti dixerat. eí erat hospes par sui, Siculus senex scelestus, Agrigentinus, urbis proditor; is illius laudare infit formam virginis et aliarum itidem quae eius erant mulierculae. infit lenoni suadere, ut secum simul eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários dicit, potesse íbi eum fieri divitem. persuadet. navis clanculum conducitur, quidquid erat noctu in navem comportat domo leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat ait sése Veneri velle votum solvere (id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico conscendit navem, ávehit meretriculas. adulescenti alii narrant ut res gesta sit, lenonem abiisse. ad portum ádulescens venit: illorum navis longe in altum abscesserat. ego quoniam video virginem asportarier, tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul: increpui hibernum et fluctus movi maritimos. nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum: vehemens sum exoriens, cum occido vehementior. nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul sedent eiecti: navis confracta est eis. illa autem virgo atque altera itidem ancillula de navi timidae desuluerunt in scapham. nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt ad villam illius, exul ubi habitat senex, cuius déturbavit ventus tectum et tegulas; et servos illic est éius, qui egreditur foras. adulescens huc iam adveniet, quem videbitis, qui illam mercatust de lenone virginem. valete, ut hostes vestri diffidant sibi.— 1 Sceparnio Pro di immortales, tempestatem cuius modi Neptunus nobis nocte hac misit proxima. detexit ventus villam—quid verbis opust? non ventus fuit, verum Álcumena Euripidi, ita omnís de tecto deturbavit tegulas; inlustrioris fecit fenestrasque indidit. Plesidippvs Et vos a vestris abduxi negotiis neque id processit qua vos duxi gratia, neque quivi ad portum lenonem prehendere. sed mea desidia spem deserere nolui: eo vós, amici, detinui diutius. nunc huc ad Veneris fanum venio visere, ubi rem divinam se facturum dixerat. Sceparnio Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum. Plesidippvs Prope me hic nescio quis loquitur. Daemones Heus, Sceparnio. Sceparnio Qui nominat me? Daemones Qui pro te argentum dedit. Sceparnio Quasi me tuom esse servom dicas, Daemones. Daemones Luto usust multo, multam terram confode. villam integundam intellego totam mihi, nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius. Plesidippvs Pater salveto, ámboque adeo. Daemones Salvos sis. Sceparnio Sed utrum tu masne an femina es, qui illum patrem voces? Plesidippvs Vir sum equidem. Sceparnio Quaere vir porro patrem. Daemones Filiolam ego unam hábui, eam unam perdidi. virile sexus numquam ullum habui. Plesidippvs At di dabunt. Sceparnio Tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum, qui oratione hic occupatos occupes. Plesidippvs Isticine vos habitatis? Sceparnio Quid tu id quaeritas? quon furatum mox venias, vestigas loca? Plesidippvs Peculiosum esse addecet servom et probum, quem ero praesente † praetereat oratio aut qui inclementer dicat homini libero. Sceparnio Et impudicum et impudentem hominem addecet molestum ultro advenire ad alienam domum, cui debeatur nil. Daemones Tace, Sceparnio. quid opust, adulescens? Plesidippvs Istic infortunium, qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui. sed nisi molestumst, paucis percontarier volo ego ex te. Daemones Dabitur opera, atque in negotio. Sceparnio Quin tu in paludem is exicasque harundinem, qui pertegamus villam, dum sudumst? Daemones Tace. tu si quid opus est dice. Plesidippvs Dic quod te rogo, ecquem tu hic hominem crispum, incanum videris, malum, periurum, palpatorem— Daemones Plurimos, nam ego propter eius modi viros vivo miser. Plesidippvs Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas duas sécum adduxit, quique adornaret sibi ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri. Daemones Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos quemquam istic vidi sacruficare, neque potest clam me esse si qui sacruficat: semper petunt aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru aut aulam extarem, aut aliquid—quid verbis opust? Veneri paravi vasa et puteum, non mihi. nunc intervallum iam hos dies multos fuit. Plesidippvs Vt verba praehibes, me periisse pr