Pro Sex. Roscio Amerino — Cicero
M. M arci Tulli Ciceronis pro Sex. Roscio Amerino Oratio credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim , is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant. quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime . an tanto officiosior quam ceteri? ne istius quidem laudis ita sum cupidus ut aliis eam praereptam velim. quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia , si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur. ego autem si omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare poterit. deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est. accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam . his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti ne omnino desertus esset. forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam velint dicere. quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est. quae res ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de viro fortissimo et clarissimo L ucio Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L ucius Cornelius Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere. hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini. si vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices, ego contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem. primum a Chrysogono peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis. quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet denique vel minima res reperietur quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae inveneritis, non recusamus quin illorum libidini Sex. Rosci vita dedatur. sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt ? qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postulare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant? his de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego. nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento. huc accedit summus timor quem mihi natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. Rosci pericula . quapropter vos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis. fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse intellego. hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero perferam. quod si perferre non potero , opprimi me onere offici malo quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere. te quoque magno opere, M arci Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te et nobis et rei publicae hoc tempore impertias. quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides; quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac severa iudicia fiant intellegis. longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum