Trinummus — Plautus
prologue PROLOGVS Lvxvria Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom. Inopia Sequor, sed finem fore quem dicam nescio. Lvxvria Adest. em illaé sunt aedes, i intro nunciam.— nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam deducam, si quidem operam dare promittitis. nunc igitur primum quaé ego sim et quae illaec siet, huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis. primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit; tum hánc mihi gnatam esse voluit Inopiam. sed ea huc quid introierit impulsu meo accipite et date vocivas aures dum eloquor. adulescens quidam est, quí in hisce habitat aedibus; is rem paternam me adiutrice perdidit. quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui, dedi ei meam gnatam, quicum aétatem exigat. sed de argumento ne exspectetis fabulae: senes qui huc venient, ei rem vobis aperient. huic Graece nomen est Thensauro fabulae: Philemo scripsit, Plautus vertit barbare, nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat ut liceat possidere hanc nomen fabulam. tantum est. valete, adeste cum silentio.— 1 Megaronides Amicum castigare ob meritam noxiam immoene est facinus, verum in aetate utile et conducibile. nám ego amicum hodie meum concastigabo pro commerita noxia, invitus, ni id me invitet ut faciam fides. nam hic nimium morbus mores invasit bonos; ita plerique omnes iam sunt intermortui. sed dum illi aegrotant, interim mores mali quasi herba inrigua succrevere uberrime: eorúm licet iam metere messem maxumam, neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali. nimioque hic pluris pauciorum gratiam faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. ita vincunt illud conducibile gratiae, quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt remoramque faciunt rei privatae et publicae. Callicles Larem corona nostrum decorari volo. uxor, venerare ut nobis haec habitatio bona fausta felix fortunataque evenat— teque ut quam primum possim videam emortuam. Megaronides Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer, qui admisit in se culpam castigabilem. adgrediar hominem. Callicles Quoia hic vox prope me sonat? Megaronides Tui benevolentis, sí ita es ut ego te volo, sin aliter es, inimici atque irati tibi. Callicles O amice, salve, átque aequalis. ut vales, Megaronides? Megaronides Et tu edepol salve, Callicles. Callicles Valen? valuistin? Megaronides Valeo, et valui rectius. Callicles Quid tua agit uxor? ut valet? Megaronides Plus quam ego volo. Callicles Bene hercle est illam tibi valere et vivere. Megaronides Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est. Callicles Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem. Megaronides Eho tu, tua uxor quid agit? Callicles Immortalis est, vivit victuraque est. Megaronides Bene hercle nuntias, deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat. Callicles Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim. Megaronides Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam? faxo haud tantillum dederis verborum mihi. Callicles Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris. Megaronides Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris. Callicles Habeas ut : nota mala res optumast. nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam. Megaronides Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur. sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia; nam ego dedita opera huc ad te advenio. Callicles Quid venis? Megaronides Malis te ut verbis multis multum obiurigem. Callicles Men? Megaronides Numquis est hic alius praeter me atque te? Callicles Nemost. Megaronides Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem? nisi tu me mihimet censes dicturum male. nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, omnibus amicis morbum tu incuties gravem, ut te videre audireque aegroti sient. Callicles Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere? Megaronides Quia omnís bonos bonasque adcurare addecet, suspicionem et culpam ut ab se segregent. Callicles Non potest utrumque fieri. Megaronides Quapropter? Callicles Rogas? ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori: suspicio est in pectore alieno sita. nam nunc ego si te surrupuisse suspicer Iovi coronam de capite ex Capitolio, qui in columine astat summo: si id non feceris atque id tamen mihi lubeat suspicarier, qui tu id prohibere me potes ne suspicer? sed istúc negoti cupio scire quid siet. Megaronides Haben tu amicum aut familiarem quempiam, quoi pectus sapiat? Callicles Edepol haud dicam dolo: sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor, sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere, ad amici partem an ad inimici pervenant; sed tu ex amicis mi es certis certissimus. si quid scis me fecisse inscite aut improbe, †si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es. Megaronides Scio; et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas. Callicles Expecto si quid dicas. Megaronides Primumdum omnium, male dictitatur tibi volgo in sermonibus: turpilucricupidum te vocant cives tui; tum autem sunt alii, qui te volturium vocant: hostisne an civis comedis, parvi pendere. haec cum audio in te dici, discrucior miser. Callicles Est atque non est mi in manu, Megaronides: quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est. Megaronides Fuitne híc tibi amicus Charmides? Callicles Est et fuit. id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo. nam postquam hic eius rem confregit filius videtque ípse ad paupertatem protractum esse se suamque filiam esse adultam virginem, simul eius matrem suamque uxorem mortuam, quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, mihi conmendavit virginem gnatam suam et rem suam omnem et illúm corruptum filium. haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet. Megaronides Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides, qui tuae mandatus est fide et fiduciae, quin eum restituis, quin ad frugem conrigis? ei rei óperam dare te fuerat aliquanto aequius, si qui probiorem facere posses, non uti in eandem tute accederes infamiam malumque ut eius cum tuo mísceres malo. Callicles Quid feci? Megaronides Quod homo nequam. Callicles Non istuc meumst. Megaronides Emistin de adulescente has aedes (quid taces?) ubi nunc tute habitas? Callicles Emi atque argentum dedi, minas quadraginta, adulesc